On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 9
Versus 11
Versus 12
"Si quis autem." In auro, argento, lapidibus pretiosis praeclara doctrina significatur, in tribus aliis vana doctrina signatur, quae si modo fallit, in igne apparebit: quia ardebit bona permanente, et erit ei bonae, scilicet doctrinae merces vita aeterna.
Versus 13
"Dies enim." Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit poena, quae consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur: "Tribulationem carnis habebunt hujusmodi." Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt.
"Ignis probabit." Duos ignes futuros legimus. Unum aeternum, quo aeternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui praecedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superaedificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.
Versus 17
"Si quis autem." Iste salvus per ignem, sed si quis voluerit templum quod vos estis, disperdet illum. Et nescitis hoc.
"Templum." AUG. "In quibus Deus habitat per fidem sunt templum Dei, etc., qualiter etiam nunc sunt templum Angeli Dei."
AUG. "Talis congregatio aedificatio est templi Dei; talem congregationem non generatio carnalis, sed regeneratio spiritualis facit. Habitat itaque in singulis Deus tanquam in templis suis, et in omnibus simul congregatis, tanquam in templo suo. Deus igitur ubique praesens est, et ubique totus praesens, nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est et propitius. Capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. Habitare autem ideo in animalibus hominibus et parvulis non carnis aetate, sed mentis, quia in eis occulte agit ut sint templum ejus, idque in proficientibus et proficiendo perseverantibus perficit."
Versus 21
Versus 22
"Omnia enim." Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita praesens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Praesentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus.