Caput 5
Caput 5
Versus 1
"Omnino auditur." Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhaerentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit.
Versus 5
"Tradere," etc. Hanc potestatem dicitur Apostolus habuisse, ut dum aliquem a stultitia non posset amovere, diabolo eum vexandum traderet; quousque poenitentiam profitens, a malo desisteret.
"Ut spiritus salvus sit." Sic Apostolus non crudeliter, sed amabiliter Satanae tradit. Sic Moyses in cultores idolorum paucos quidem judicavit in praesens terrens, in posterum disciplinam sanciens. Sic et Elias et alii boni: quia sic et metus aliis incutitur, et ipsis peccatum minuitur. Unde hoc exemplum Eliae non reprehendit Christus in discipulis suis; sed quia odio et non amore correctionis desiderabant vindictam ignis in eos qui sibi hospitium non praebuerunt; sic et Petrus in Anania et uxore ejus vindicasse legitur, vel tradit, ut Spiritus sanctus quo contaminati nudantur, salvus sit eis, non amissus in die judicii.
Versus 7
"Conspersio." Est farina per aquam conglutinata sine fermento, id est, azyma. Vult ergo ut isti sint unum quid per dilectionem, puri a corruptione peccati, novum hominem induti sicut in baptismo sunt facti. Zyma Graece, fermentum Latine.
Versus 11
"Nominatur." Eam nominationem voluit intelligi Apostolus: quae in quemquam, cum sententia, et ordine judiciario, atque integritate, profertur. Nam si quaelibet nominatio sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimina nominantur. Dicendo "nominatur," ostendit satis non temere, et quolibet modo, sed per judicium auferendos esse malos ab Ecclesiae conjunctione, aut si per judicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne perverse malos evitando quisque ab Ecclesia discedens, eos quos fugere videtur mittat ad gehennam.