Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 1

"Sic nos." Hactenus de gloria pseudo: hic de suo contemptu agit.

"Sic nos." Hoc ideo ait Apostolus, quia de eo minus sentiebant; sed sic homo sentiat, ut Deus qui eum elegit.

"Et dispensatores." AUG. " Non solum boni, sed etiam mali dispensatores sunt, etc., usque ad est, illius esse participem."

Versus 2

"Hic jam quaeritur." Ita de nobis aestimandum, sed hic inter vos quod non alibi.

"Jam" in praesenti cum exspectandum esset, donec Deus judicet.

Versus 3

"Meipsum." Periculum est vobis de ignotis cordis mei vel aliorum judicare. Tanta enim profunditas credenda est esse in homine quae lateat etiam ipsum hominem in quo est, ut in Petro profunditas infirmitatis latebat, cum se Domino commoriturum temere promittebat. Cum ergo quisque de se aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio judicare, cum nemo sciat quid agatur in homine, nisi spiritus hominis?

"Ab humano." Id est ab hominibus, dum sunt in suo die, et non est dies Domini.

"Humano." Quia est dies Domini, quo judicabit quando unusquisque pro se rationem reddet, et tunc secreta cordium patebunt.

Versus 4

"Nihil enim conscius sum." AMBR. "Ne dicatis: Non peccavimus. Dixit sanctus Paulus: "Etsi nihil mihi conscius sum;"addidit tamen, "sed in hoc justificatus non sum."Et vos etiam, si nihil estis conscii, confiteamini tamen Domino, ne quid sit quod vos praetereat."

Versus 5

"Quoadusque veniat Dominus." Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia.

"Illuminabit." Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum.

"Tunc laus erit unicuique." Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.

Versus 6

"Me et Apollo." Proposui figuram pro omnibus, ut ab omnibus abhorreatur sicut a nobis.

"Ne" etc., "unus," etc. Ab illo, id est meliori quam ille, id est, quasi sit alius ab illo qui nullus est, quantum ad se vel quantum ad ministerium.

Versus 7

"Quis enim te discernit." A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis?

"Quid autem," etc. Aliud genus arrogantiae amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro.

"Si autem accepisti." Hoc dicit contra illos, qui eadem quae ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.

Versus 8

"Jam saturati estis." Quasi: Inquiro a vobis, Quid gloriaris, etc.; sed non recte videor hoc facere; quia vos, "jam saturati, jam divites," ironia est, ac si diceret: Non est ita. Irascentis enim verba sunt, non confirmantis.

"Regnetis." Vere regnare est de spe et promissis Dei securum esse, et in adversis gaudere.

Versus 9

"Puto enim." Quasi dicat: Nullatenus putandum est. Ironice enim loquitur. Dico "sine nobis," quia per mala quae patimur, "Deus ostendit nos apostolos novissimos," de quibus non curetur, "tanquam morti destinatos," id est ad nullam utilitatem, sed ad mortem reservatos: quod per hoc videtur, quia ad spectaculum nostrum quasi ad monstrum conveniunt homines; per quod magis probamur amici Dei. Vel ideo deberetis nobiscum regnare, quia puto et certus sum quod nos sumus similes novissimis Eliae et Enoch in tribulationibus.

"Et angelis." Boni angeli et boni homines laudant, mali irrident: haec sunt dextera et sinistra. His utimur ad feriendum hostem, id est diabolum, nec illa elevant, nec ista frangunt.

Versus 10

"Propter Christum." Cujus crucem praedicamus, quod vos tacentes, videmini in Christo prudentes.

Versus 13

"Tanquam purgamenta." Per haec omnia probamur in Christo prudentes et fortes.

Versus 14

"Non ut confundam vos." Aspera blandis mitigat, ut salutaris medicus.

Versus 15

"Paedagogorum." Dum paedagogos nominat, pueros significat.

"Per Evangelium." Addidit "per Evangelium," ne ipsius putaretur esse quod Dei est. Ait enim Dominus in Evangelio: "Ne vobis dicatis Patrem in terra, unus est enim Pater Deus" ; non ut hoc nomen caeteris tollatur, sed ne gratia Dei qua in aeternam vitam generamur, naturae vel potestati, vel etiam sanctitati cujusquam hominis tribuatur.

Versus 19

"Si Dominus voluerit." Ideo dicit, ut ostenderet, quod si non iret, Deum noluisse, causa utique indignitatis illorum.

Versus 20

"In virtute." Terroris verba infert, ut inflati humiliarentur, et se praepararent ad recipiendum eum. Absit autem, ut pii filii dicerent: Si in virga venturus es, noli venire. Melius enim est erudiri in virga patris, quam perire in blandimento praedonis.

PrevBack to TopNext