Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Versus 1

"De quibus." Occasione fornicationis quam prohibet, continuat de nuptiis, unde illi quaesierant. Et agit tripliciter, secundum consilium, secundum indulgentiam, secundum praeceptum.

Versus 6

"Hoc autem," etc.--Dicet aliquis: Si hoc secundum veniam concessit Apostolus, ergo peccatum sunt nuptiae; cui enim venia nisi peccato conceditur? Plane quod infirmitati concessit Apostolus secundum veniam concubitum attendit conjugatorum ubi est incontinentiae malum. Incontinentiae malum est, quod vir cognoscit uxorem etiam ultra necessitatem procreandi liberos, sed et ibi est nuptiarum bonum. Non enim quia incontinentiae ibi malum est, ideo connubium quod est praeter intentionem generationis, non est bonum; imo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed illud malum fit veniale propter bonum nuptiale. Hoc bonum nuptiarum non reprehendit Apostolus, sed malum incontinentiae. Concubitus is necessarius causa generationis inculpabilis, et solus ipse nuptialis est. Ille vero qui ultra necessitatem progreditur, non rationi, sed libidini obsequitur.

Versus 7

"Unusquisque," etc. Non debet quis constringi, ne prohibitus a licitis admittat illicita, sed ipse quid sequatur eligat, attamen in hoc propensiorem esse melius est.

Versus 9

"Uri," est desideriis agi vel vinci. Non ergo ideo dicit "melius," quasi bonum sit uri et nubere melius, sed consuetudinem locutionis est secutus.

Versus 11

"Quod si discesserit." Aliud est discedere, aliud ex communi consensu continere. Illud enim malum est, hoc bonum.

AMBR. "Ideo non subdit de viro sicut de muliere, quia licet viro aliam ducere, quia inferior non omnino hac lege utitur, quia potior quod a falsariis dicitur esse appositum."

"Et vir uxorem." Non debet vir dimittere uxorem, quia faceret eam moechari. Quod si illa est adultera non facit, sed adulteram dimittit. Causa quam Christus excepit hic tacetur, quia notissima est, scilicet fornicationis.

Versus 12

"Nam caeteris." Ubi uterque fidelis hoc praeceptum Domini dedit Apostolus. Nam caeteris ubi non est uterque fidelis (quod in initio Ecclesiae contigit, cum Evangelium praedicari coepit), ego dico, etc.

"Si quis frater," etc. Idololatria et quaelibet noxia superstitio fornicatio est, et Dominus causa fornicationis quidem permisit uxorem dimitti, sed non jussit, et sic dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit, non dimittat infidelem, quo forsan possit fieri fidelis.

Versus 14

"Sanctificatus est." Quia hoc saepe contingit quod alter per alterum ad fidem convertitur. Vel mundus est vir infidelis quantum ad fidelem mulierem, et nullam ex ejus conjunctione immunditiam patitur mulier fidelis.

"Alioquin." Si dimittitis, invicem nolentes cohabitare et aliis vos copulatis, adulteri estis, et filii vestri spurii, et ideo immundi; nunc, sancti, quia de licitis conjugiis nati, et sub Creatoris veneratione nati.

Versus 15

"Non enim." Non est tantum conjugium quod sine Dei devotione est: et ideo non est peccatum ei qui dimittit propter Deum si alii se copulavit. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium.

"In pace." Non oportet litigare cum discedente, quia odio Dei discedit.

Versus 16

"Unde enim." Hortatus est supra per ea quae evenerunt, nunc quia eadem fieri possunt, ad idem hortatur. Haec autem non lege jubente, sed libera charitate fiunt.

Versus 17

"Divisit Dominus." Cuique Deus dedit quando salvetur, id est, scit quando credet, et sustinet donec credat, sic et tu exspecta.

Versus 18

"Circumcisus aliquis." Nusquam aufert Apostolus consuetudinem, quae servata non impedit salutem, monens ne in talibus spes salutis ponatur, cum tantum pro offensione infirmorum serventur. Unde dicit nihil ea esse, subdens: "Circumcisio nihil est."

Versus 20

"Unusquisque in ea." Hoc ad eas conditiones vel vitae consuetudines respicit, quae nihil obsunt fidei bonisque moribus. Sicut enim conjux, sic et latro ad Christi fidem vocatur. Sed ille in conjugio, non a conjugio. Iste vero non in latrocinio, sed a latrocinio. Non enim necesse est, ut conjuges desinant esse conjuges propter fidem Christi, sicut necesse est ut latrones desinant esse latrones.

Versus 21

"Servus," etc. Supra posuit unum exemplum de ritu vivendi, hic aliud de conditione officii.

"Magis utere." Quia quanto quis propter Deum despectior est in hoc saeculo, tanto magis exaltabitur in futuro.

Versus 22

"Libertus." Quia ereptus a peccatis, quae servos faciunt. Ergo nec servus conditione despiciatur, nec liber ereptus elatus servo se praeponat.

Versus 23

"Empti estis." Reddite vicem, ut vos servi sitis Christi, non hominum. Hi sunt servi hominum, qui humanis se subjiciunt superstitionibus.

"Servi hominum." Quod contingit vobis si dicatis: "Ego sum Pauli, ego Apollo," etc.

Versus 25

"De virginibus." Causa illius fornicatoris, de omni fornicatione vitanda docet.

Versus 26

"Necessitatem" dicit penuriam saeculi quam saepe patiuntur conjugati. Infirmis infirmam rationem praetendit. Posset enim digniorem reddidisse virginitatis rationem, ejus munus amplius commendando. Supergreditur enim virginitas conditionem humanae naturae, per quam homines angelis assimilantur. Major tamen victoria virginum est quam angelorum. Angeli enim sine carne vivunt, virgines vero in carne triumphant.

Versus 29

"Hoc itaque dico." Hic ad temperantiam monet, quasi diceret: Quando conjungemini, ut id sine peccato possit fieri; hoc consilium do vobis, ut qui habent "Tanquam non habentes sint." Hoc facit qui habens uxorem, reddit et non exigit debitum; qui propter infirmitatem propriam ducit uxorem, plangens potius quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens quia duxit, et maxime quia pari consensu continentiam servant. Beatiora sane conjugia indicanda sunt, quae sive filiis procreatis, sive prole contempta continentiam pari consensu servare potuerunt.

Versus 34

"Cogitat," etc. Haec enim de damnatione non timens et de salute secura, cogitat tantum quae Domini sunt.

"Ut sit sancta," etc. Hoc et nupta, sed amplius innupta, quae libera a necessitatibus mundanis, quibus astricta est nupta, intensius vacat coelestibus praeceptis.

Versus 35

"Non ut laqueum." Sed ad id tendens dico, quod honestum est, ut homo sit castus corpore et animo, non quod turpe sit conjugium, sed quod hoc honestius et facilitatem habeat Deum orandi.

Versus 36

"Si quis autem," etc. Sicut de virginibus determinavit, sic de custodibus determinat.

Versus 38

"Melius facit." Quia apud Deum, meritum illi collocat, et a saeculi sollicitudine liberat illam. Et ideo recte ait: Melius est enim quod licet et expedit, quam quod licet et non expedit.

Versus 39

"Mulier alligata." Dixerat mulierem causa fornicationis a viro recedentem manere innuptam, aut viro suo reconciliari, et non dixerat, an maneret toto tempore vitae suae, an tempore viri; hoc ergo determinat. Itaque virgo semper potest nubere cui vult, sed mulier, id est conjugata, etiam causa fornicationis dimissa, et separata a viro, vivente viro alligata est legi, etc.

"Quod si dormierit." Non dicit, primus, vel secundus, vel quotus, nec enim nobis diffiniendum quod non diffinit Apostolus: unde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam numerositas inferre. Dominus autem septemviram non damnat, nec dicit in resurrectione non posse esse. Sed tantum: "neque nubent, neque nubentur." Unde nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere, ut quoties voluerint, nubant, nec ex corde meo quaslibet nuptias condemnare. Quod dicitur univirae, hoc omni viduae.

Versus 40

"Beatior," etc. Satis ostendit beatam esse etiam post mortem viri iterum nubentem fidelem, sed beatiorem non nubentem.

"Puto autem." Non dubitat Apostolus, sed contemptores increpat, ut et Dominus dicens: "Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis:" Vel, "Putas inveniet fidem in terra?" verbo dubitationis infidelitatem arguit.

PrevBack to TopNext