Caput 8
Caput 8
Versus 1
"De his." Quasi dicat: scitis aeque ac ego, quod licet ea comedere; quia omnes scientiam habemus. Hoc de his dicit qui habentes scientiam cum offendiculo edebant. Quos primum arguit, nec sufficienter scire dicit. Alii autem ignari sub veneratione idoli comedebant.
"Scientia inflat." Per se inutilis est scientia, cum charitate utilis. Per se inflat in superbiam, ut daemones qui Graeco nomine a scientia sic sunt nominati. Propter elationem scientiae reprimendam datus est Paulo stimulus. Melius est scire infirmitatem nostram, quam naturas rerum; hanc scientiam qui apponit, apponit dolorem peregrinationis ex desiderio patriae.
Versus 4
"Idolum nihil est in mundo." Id est, inter creaturas mundi. Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Quaecunque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant.
Versus 6
"Deus." Tribus modis Deus dicitur. Substantive dicitur Deus, Trinitas. Adoptive, sancti qui per adoptionis gratiam dii sunt. Nuncupative, daemones et idola.
"Ex quo." Omnia a Patre, sed per Filium creata sunt. Nec alia per Filium, alia per Patrem, sed eadem: alioquin jam non omnia per Patrem, nec omnia per Filium; si autem omnia per Patrem, et omnia per Filium; ergo eadem per Patrem quae et per Filium facta sunt; aequalis est ergo Patri Filius, et inseparabilis operatio utriusque.