Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Quod fuit ab initio." In natura, seu vero esse Deitatis, "quod audivimus," per legem et prophetas, "quod vidimus," sensibiliter hominem venientem, "quod perspeximus," Divinitatem advertentes in homine, "et manus contrectaverunt, de Verbo vitae:" non fortuitu consentientes ei qui in carne visus, sed cum multa contrectatione Scripturas perhibentes testimonium de ipso Verbo. Quod vidit aliquis nuntiare potest aliis, quod perfecte conspexerit aliquando, non potest explicare verbis.
Versus 5
"Et haec est annuntiatio." Quare Verbum caro factum? quid novi attulit mundo? Cur venit pati? Non frustra fuit, vide quid voluit docere, "quia Deus lux est." Hac sententia divinae puritatis excellentiam monstrat, quam imitari jubemur. Hinc Manichaei confutantur qui Dei naturam a principe tenebrarum dicunt bello victam et vitiatam.