On this page
Caput 2
Caput 2
Versus 1
"Filioli mei, haec scribo," etc. Ne malam securitatem assumatis, audientes vos a Deo mundari, sed utilem timorem habeatis.
"Si quis peccaverit." Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem majora et apertiora caveatis, ut non apprehendat vos tentatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit, non desperet.
Versus 3
Versus 8
Versus 10
"Qui diligit fratrem suum," est in lumine scientiae et operationis; sed "qui odit est in tenebris" ignorantiae, et per ipsam ignorantiam ambulat de vitio in vitium, "et nescit," id est non providet, "quo eat; et" ad quam poenam recipiendus sit. Vel, "nescit quo eat," id est ignorat viam qua convertatur ad melius, et hoc non ideo, quasi via aperta non sit, sed "quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus," qui a lumine Christi recedens peccatis et carnali voluptate ita praepeditur, ut etiamsi bonum videat, non tamen exsequatur.
Versus 12
Versus 15
Versus 18
"Filioli, novissima hora est." Et propterea debetis persistere, quia multi sunt Antichristi qui vos volunt seducere.
"Sicut audistis quia Antichristus venit." Cum quanto enim impetu et terrore audistis venturum Antichristum, cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus, venit Salvator in carne, et secutura est pestis Antichristi, qui praeconia salutis impugnet, qui vineam quam Christus excolit exstirpet, et hujus nequissimi capitis jam multa membra praemissa sunt, a quibus cavendum est, quia jam imminet finis saeculi; vel "novissima hora," id est similis novissimae, similis est haec persecutio illi futurae.
Versus 19
"Ex nobis prodierunt," etc. Licet sint multi Antichristi, non tamen vos terreat si ad judaismum vel paganismum redierunt, non ideo putetis Ecclesiam ex hoc pati aliquod damnum; quia si ex nobis exierunt, tamen non erant ex nobis veraciter. Non potuissent egredi nisi essent Christo contrarii. Qui non est Christo contrarius, in corpore Christi manet. Sic sunt ficti in Ecclesia quomodo humores mali in corpore; quando evomuntur, relevatur corpus; sic quando exeunt mali, relevatur Ecclesia.
"Sed ut manifesti." Multi qui non sunt ex nobis acciplunt nobiscum sacramenta Christi, sed ten atio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio venerit, quasi occasione venti volant foras, quia grana non erant. Omnes tunc volabunt, cum area Dominica coeperit ventilari in die judicii. Ideo, permittente Deo, quidam ante ultimam dissensionem exeunt de Ecclesia, ostendentes se non fuisse de corpore Christi, ut per hoc manifeste clarescat, quoniam non sunt omnes ex nobis qui nobiscum intra positi sacramenta Christi recipiunt, et ideo non debet vos gravare eorum separatio.