On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 1
"Quoniam multi." Multi haeretici, multi schismatici confitentur Jesum in carne venisse, sed factis negant, non habendo charitatem. Charitate Verbum caro factum est; qui non habet charitatem, negat eum venisse in carne, et hic convincitur spiritum ex Deo non habere. Spiritus Dei non sono linguae, sed amando et faciendo dicit Jesum in carne venisse. Jesus venit ut colligat, haereticus spargit: hic non habet spiritum Dei.
Versus 3
Versus 5
Versus 9
"In hoc apparuit." Probando quod Deus charitas est et quod nos diligit, voluit inducere nos suo exemplo, ut invicem diligeremus et ad notitiam ejus veniremus. Sicut Deus non exspectavit ut eum diligeremus, sic nos non exspectemus ut alii nos diligant, sed priores diligamus. Dilectio Patris probata est, quia misit Filium: dilectio Filii in hoc apparuit, quod pro nobis quos praedilexit mortuus est.
Versus 13
Versus 16
"Et nos cognovimus." Nos vidimus et testamur quod Deus misit Filium suum, et cognovimus qua causa hoc fecit: non quia indigeret, non quia aliquid deberet, sed sola charitate. Cum haberet unicum noluit illum esse unum, sed ut fratres haberet, et adoptavit illi eos qui cum illo possiderent vitam aeternam.