Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Versus 1

"Videte," etc. Advertite diligenter quantis et qualibus donis ostenderit Deus erga nos paternam charitatem. Dedit enim ut in hoc saeculo nomine et actu nominaremur filii Dei, et in futuro simus, possidendo haereditariam beatitudinem.

"Dedit." Ad hoc Deus dedit charitatem ut eum amare noverimus et possimus, non tamen ut dominum servi, sed ut patrem filii. Unde dicitur: "Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri".

Versus 2

"Filii Dei sumus." Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quae dignitas est? respondet: "Charissimi, nunc filii Dei sumus." Nunc per miracula quae facimus et per puritatem vitae apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in praesenti, parum est ad respectum futuri.

"Similes ei erimus." Cum enim immutabilis aeternaeque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et aeterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus.

"Quoniam videbimus." Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei.

Versus 3

"Sanctificat se." BEDA. " Non aufert liberum arbitrium, dum dicit, etc., usque ad dicentes Deo: "Adjutor meus es tu, ne derelinquas me"."

Versus 4

"Et peccatum," etc. ID. " Quod Latin appellant legem, Graeci, etc., usque ad qui innocentiam naturalis legis corrumpunt, praevaricationis rei sunt."

Versus 5

"Et scitis." Ne nos (qui peccatis et iniquitatibus quitatibus carere non possumus) de salute desperemus, subdit quod per Christum a peccatis solvimur. Non solum ergo per gratiam facti sumus filii Dei, et speramus quod ei similes erimus, sed etiam ab iniquitate liberamur: quia ideo "apparuit, ut peccata tolleret," de qua iniquitate nemo se excuset.

Versus 6

"Qui peccat non vidit eum." Et qui manet in eo, non peccat. Et in hoc "nemo vos seducat," dicendo quod, vel justitia sit ex homine, vel quod cum peccato possit aliquis in Deo manere, quia et omnis justitia ex Deo, et omne peccatum ex diabolo est.

Versus 7

"Qui facit justitiam." Id est: qui habet actum justitiae et intentionem, justus quidem est, sed non ex se: sed sicut ille est, ab eadem radice procedit. Justitia in illo principaliter, in isto secundarie, in illo naturaliter, in isto per adoptionem. Hoc ipsum quod qui justus est ab illo justus est.

Versus 8

"Ex diabolo est." BEDA. " Non carnis originem ducendo, sicut Manichaeus voluit, etc., usque ad natus est Christus homo, ut solvat peccata hominum, ut reducat ad vitam."

Versus 9

"Peccatum non facit." Non de omni peccato dicit: "Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus," sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est verbum Dei quo renatus est, in se habet, committere non potest.

"Quoniam semen ipsius est." Verus Filius Patris non potest legem dimittere. Lex Patris est: Diligite invicem.

Versus 12

"Quoniam opera ejus maligna erant." Ubi est invidia, non est fraternus amor. Opera Cain mala non dicit, nis invidiam et odium fratris. Opera Abel justa non dicit, nisi charitatem. Hinc discernuntur homines. Nemo attendat linguas, sed facta. Cor si non benefaciat pro fratribus suis, ostendit quid in se habeat. Cain recte offerebat, creatura Creatori, sed non bene dividebat, quando credebat placere munera quae offerebat cum odio fratris. Abel cum dilectione obtulit, et placuit.

Versus 14

"Nos scimus," etc. Nemo de virtutibus se falso extollat, nemo suarum virium paupertatem ultra modum metuat. Qui fratrem diligit, apertum dat judicium, quia ad sortem justorum pertineat.

"Manet in morte." Vita carnis anima, vita animae Deus; corporis mors amittere spiritum; animae mors amittere Deum. Qui ergo per odium fratris amittit Deum, amittit vitam.

Versus 15

"Qui odit fratrem." Qui ex odio insequitur fratrem provocat ad iram et discordiam, et sic quantum ad se occidit eum in anima. Si quis contemnat odium fratris, non contemnet in corde suo homicidium? Non movet manus ad occidendum, et homicida jam tenetur: vivit ille, et iste interfector judicatur.

"Non habet vitam aeternam." In perpetuum, cum Cain damnabitur qui hoc genere homicidii tenetur, ut discordet a fratribus.

Versus 16

"In hoc cognoscimus," etc. Praepositis multis rationibus de habenda charitate, tandem supponit de charitatis perfectione, sub exemplo passionis Dominicae. Hanc Petrus monetur habere, cum Domino interroganti profiteretur se amare, cui dicitur: "Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis". In quibus verbis, ut animam pro ovibus poneret, docebatur. "Majorem enim charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis".

Versus 17

"Qui habuerit," etc. Si vel ex temporis opportunitate, vel ex humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum charitatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere.

Versus 18

"Filioli, non diligamus," etc. Quia non est perfecta charitas in illo; qui non ponit animam pro fratribus, vel qui saltem non dat pecuniam. Ergo ut perfectam charitatem habeatis, "filioli" ejusdem patris.

"Non diligamus verbo, neque lingua." In verbo pura locutio, non opus; in lingua multiplex oratio intelligitur, sicut quidam saepe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare.

"Sed opere." Quia etiamsi fallimur in dilectione ex humana infirmitate, non fallimur in mercede, quia Deus major est corde nostro, et novit quo zelo fiant omnia.

"Et veritate." Si simplici intentione beneficia praestemus, non propter jactantiam, vel propter aliquod temporale commodum, sed respectu solius Dei.

Versus 19

"In hoc cognoscimus," etc. In hoc quod veritatem diligimus, scimus quod ex veritate sumus, id est scimus nos ex Deo (qui est veritas) hanc veram dilectionem habere, et ex hac dilectione scimus nos esse in conspectu, id est promereri ejus conspectum, et in hac etiam suademus corda nostra, ad meliora opera excogitanda.

"Et in conspectu," etc. Id est, tales cogitationes corda nostra habere suademus, quae divinis sint dignae conspectibus. Omnes enim qui aliquid facere disponunt, ad idem factum meditandum corda sua se convertere suadent. Sed qui mala cogitat, si posset, Deo occultaret: qui vero bona, hi facillime cordibus suadent, ut conspectui Dei patefieri desiderent, quod est indicium magnae perfectionis, cum sua operatio vel cogitatus a Deo gaudet videri.

Versus 20

"Quoniam si reprehenderit." Et hoc magnum est quod per dilectionem ita mundas habemus cogitationes, quod Deo eas volumus ostendere: quia etiamsi conscientia accusaret nos intus et vellet latere Deum, quia non bono animo bona nostra faceremus, tamen Deo occultare non possemus, quia major est corde nostro, et novit omnia: valet ergo dilectio quae nos commendat illi quem latere non possumus.

Versus 22

"Et quidquid petierimus." Magna promissio et desiderabilis fidelibus. Sed "si quis" est adeo perversus, ut coelestibus promissis non delectetur, saltem timeat quod econtrario sapientia terribiliter intonat: "Qui avertit aurem suam ut non audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis".

Versus 23

"Et hoc est mandatum." Mandatum singulari numero praeponit, et duo subjungit, quia haec nequeunt separari.

PrevBack to TopNext