Capitulum 12
Vers 1
"Et vidit iona". Quod mittit ionathas epistolas ad romanos et ad sparciatas et ad alia loca vt renouet pactum et amiciciam cum eis quam frater suus iudas prioor cum illis sponte in quot demonstrat quod magna solicitudo sanctis debet esse praedicatoribus vt pace quam christus in mundo obtulit ipsi toto studio renouare atque conseruare vbique contendant. quia ipse filius dei qui venit in terram vt pacificaret ita carne sua caelestia atque terrestria statim in exortu natiuitatis suae voluit ab angelis decantari. Gloria in excelsis deo Et in ter pax ho bo vo. Quam vtique pacem idem mediattor dei et hominum iam homo factus suis discipulis commendauit dicens. "habete sal et pacem habete inter vos pacem meam do vobis pacem" relinquo vobis Pacem etenim et concordia vniuersum corpus christi adunatur regitur ac stabiliter Qui autem cum proximis suis non vult habere pacem in corpore christi nullam habet societatem nec iam ad aeternam potest peruenire requiem Unde se separauit per contentionem Et hoc est exemplum etc Quomodo autem sparciate fuerunt de genere abraam facile non inuenitur potuit tamen fieri quod abraam plures filios: excepto ysaac quem peperit ei sara habuit de agar videlicet et cechura sicut scriptura manifestat ut ab aliquo eorum origo processerit sparciatarum Sed iosephus huius loci mentionem faciens non videtur tantum cognationem sparciatarum cum iudaeis verum etiam aliquam societatem velle exprimere qui lacedemoniorum epistolam scriptam taliter refert Rex lacedemoniorum aruis oniae salutem. Legentes scripturam aliquam inuenimus ex vno genere iudaeos et lacedemones extitisse et familiaritatem cum abraam socialiter habuisse. Iustum ergo est dum fratres existatis et transmittere ad nos et petere quae vobis necessaria iudicatis faciemus vero et nos idem et vestra propria simul et nostra communia reputamus Portitor litterarum de motilis epistolas vobis defert quadrangulo scriptas significaculum habentes aquilam draconem unguibus deportantem Epistola igitur a lacedemoniorum regi destinata textum huius modi continebat