Capitulum 8
Vers 17
"Et elegit iudas" Iudas qui mittit legatos ad romanos constituere cum illis amiciciam et societatem significat redemptorem nostrum per praedicatores sanctos euangelium pacis gentibus offerre et conuocare eas ad fidem suam quibus illi rescripserunt in tabulis aereis quod postualit fuerant et miserunt in hierusalem ut esset ibi apud eos memoriale pacis: et societatis quia gentes ad credulitatem christi converse firmum fidei suae statuunt pactum quod significat longo tempore duraturum et vere confessionis monimentum tradunt in ecclesia catholica vt ibi sit memoriale societatis eorum imperpetuum Unde per prophetam dicitur Ecce dominus auditum fecit et legatos ad gentes misit et angelus faciei eius salvabit eos in dilectione sua et indulgentia sua ipse redemit eos. Et item Parum est inquit ut sis mihi seruus ad suscitandas tribus iacob et feces israel conuertendas dedite in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terre Et iterum Dedi te in foedus populi ut suscitares terram et possideres haereditates dissipatas. Et quid est quod indas duos legatos componendae pacis gratia ad romanos misit nisi quod redemptor noster ad conuocandas ad fidem et societatem pacis gentes duo testamenta in mundum direxit. Siue aliter Binos nuncios mittit propter sacramentum caritatis quia duo sunt praecepta caritatis hoc est dilectionis dei et proximi et omnis caritas minus quam inter duos haberi non potest Nemo enim proprie ad seipsum habere caritatem dicitur sed dilectione se in alterum tendit ut esse caritas possit: Binos ad praedicandum in euangelio mittit dominus discipulos quatinus hoc nobis tacitus innuat quia qui caritatem erga alterum non habet predicationis officium suscipere nullatenus debet Bene autem dicitur quia misit eos ante faciem suam in omciuitatem et locum quo erat ipse venturus Praedicatores enim suos dominus sequitur quia praedicatio praeuenit et tunc ad mentis nostrae habitaculum dominus venit Verba exhortationis praecurrunt atque per hoc veritas in mente suscipitur