Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Et rex David senuerat." HIERON., epist. ad Nepotianum, tom. I. " Nonne tibi videtur si occidentem sequaris litteram, figmentum esse vel atellanarum ludicra? Frigidus senex obvolvitur vestimentis, et nisi complexu adolescentulae non tepescit. Vivebat adhuc Bethsabee, etc., usque ad et Raab meretrix in typo Ecclesiae reticulam mysterium sanguinis continentem, ut Jericho pereunte domus ejus salvaretur, appendit, unde de sanctis dicitur: "Hi sunt qui venerunt de calore domus Rechab". Et alibi: "Ignem veni mittere in terram", etc., qui scilicet in discipulorum corde succensus cogebat eos dicere: "Nonne cor nostrum ardens erat" ?"
Versus 5
"Adonias autem." Judaicum populum significat, qui major filius esse videtur, quia prior legem suscepit, et gentilem populum, qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, se solum cum Domino regnare putavit. Adonias enim dominator dominus interpretatur. Sed Ecclesiae populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur, de quo merito perfidiae major filius, id est prior populus, praecipitatur.