Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Allegorice.

ISID. in lib. Reg., tom. V. " Haec regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans."

Versus 4

"Videns autem." RAB. ubi supra. "Regina, viso Salomone et gloria ejus, stupens super prudentia ejus, dixit: "Verus est sermo,"etc. Sic sancta Ecclesia, auditis miraculis Christi, provocata est ad quaerendum eum: quo per fidem invento, consideratis sanctae Scripturae testimoniis, divinitatis ejus potentiam agnoscens, parum putat esse omne quod sibi antea narratum est de eo."

Versus 8

"Beati viri." RAB. "Regina admirando in laudem Salomonis erupit, dicens: "Beati viri."Vere beati sunt quorum rex est Christus, et qui aeterna ejus visione perfrui merentur, et gloriam quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere et sapientiam quae mundis corde se ostendit perpetualiter percipere laetantur."

Versus 11

"Ligna." ID. " Conditor noster ligna pretiosa, hoc est, etc., usque ad et omnia instrumenta musicorum."

Versus 12

"Cantoribus." ID. "Hi quidquid agunt in verbo aut opere, omnia in laudem Dei faciunt: laudem inter adversa et prospera, corde, ore et opere pronuntiare non cessant, unde: "Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et nocte non cessabunt laudare nomen Domini"."

Versus 13

"Rex autem." ID. "Et Pacificus noster Ecclesiae suae, omnia quae petit, dabit, unde: "Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis."Non solum quod petimus, imo etiam quae humana fragilitas aut nescit, aut non praesumit petere, gratuito munere largitur."

Versus 16

"Ducenta." Id. "In Paralipomenis scutis adduntur hastae aureae, quia lanceis et scutis utebantur duces excubantes ante ostium domus regis. Unde: "lectulum Salomonis septuaginta fortes ambiunt.""

ID. " Excubantes ad ostia domus regiae, etc., usque ad et scuto fidei tela nequissimi ignea repellentes, exstinguunt."

Versus 17

"Saltus Libani." Sylva Libani Ecclesiam gentium significat, quae de fastu superbiae abscissa in fabrica domus Dei aptatur. Unde: "Invenimus eam in campis sylvae."

Versus 18

"Thronum de ebore." RAB. "Thronus vel solium est imperialis sedes, quae in canticis ferculum appellatur, eo quod residentes ferat, vel de loco ad locum circumferat. Ad quod per sex ascensionis gradus ascendebatur. Sub solio erat scabellum aureum, et summitas throni rotunda, tenta duabus manibus vel brachiis extrinsecus, juxtaque stabant duo leones adjuvantes sustentare sedile."

Versus 20

"Et duodecim." Quia sex ascensionis gradus altrinsecus positi erant pro sustentaculo ascendentis gradus.

ID. " Solium Salomonis Ecclesia esse intelligitur, etc., usque ad munire certant."

"Non est factum," etc. Apte Ecclesiae convenit istud, cui dicitur: "Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es universas".

Versus 21

"Sed et omnia vasa," etc. Omnia vasa quae Pacifici nostri ministerio funguntur aurea sunt, quia omnes animae sanctorum quae sunt vasa Dei, ut divinae voluntati serviant, splendore sapientiae et dilectionis nitentes continent potum vitae, et fit in eis "fons aquae salientis in vitam aeternam".

"Nec alicujus," etc. RAB. "Quia, secundum Apostolum, "Non est in sermone verbum Dei, sed in virtute et praedicatione Evangelii". Non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis consistit, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides nostra non in sapientia hominum, sed in virtute Dei sit."

Versus 22

"Deferens inde aurum," etc. ID. " Quid aurum argentumve significet, etc., usque ad arma bellica prosequitur."

Versus 26

"Congregavitque Salomon," etc. ID. "De his Josephus prosequitur. Exornabantur ascensores eorum, primum decora juventute florentes, habentes magnam proceritatem, diffundentes in equorum sessione comam, purpura circumamicti, qui armati existentes circa regem arcusque ferentes equitabant ante eum, quando ad locum aliquem debebat exire."

PrevBack to TopNext