Caput 9
Caput 9
Versus 17
Versus 20
"Universum." RAB. ubi supra. "Qui non fuerat de filiis Israel, fecit Pacificus noster tributarios, cum eis qui non sunt in filiorum numero; sed in servili conditione utitur ad proprium servitium. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiae, cum in praesenti tempore de rebus suis solatia praebent."
Versus 23
"Quinquaginta." ID. "Quinquagesimo die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus paracletus super discipulos venit. Quid ergo significat iste praepositorum numerus, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, ipsi et se et alios bene regere possunt?"
Versus 28
"In Ophir." ID. "Ophir nomen est provinciae in India. Ab Ophir uno de posteris Heber nominatur, quae et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat, qui a leonibus et saevissimis bestiis incoluntur. Ad quos nullus aliter accedere audet, nisi qui in navi stantes juxta littus, terram quam unguibus leonum effossam invenerint, in suam navem recipiunt, ut si bestiae eos senserint, facile in mare recipiantur."