Caput 19
Caput 19
Versus 3
"Timuit ergo Elias et surgens abiit," etc. RAB. "Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura praevidebat, alia quoque praeclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit."
Versus 6
Versus 11
Versus 14
"Ego solus," etc. RAB. "Tanto prophetae quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum ea quae ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiae tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se aestimantem dicitur. "Reliqui mihi septem millia virorum,"ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quae ei de singularitate surgebat, inclinaret."
Versus 19
"Profectus." Cum Redemptor noster descendens de coelo divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat judicans, Elisaeus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: "Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis". Relictis bobus cucurrit post Eliam: quia electorum chorus audito, "nisi quis renuntiat omnibus, non potest meus esse discipulus", statim cessavit terrenis lucris inhiare, saecularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitae praedicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscunque potest sive de Judaeis, sive de gentibus sermone velle corrigere.