Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 20

Caput 20

RAB. "Benadad significat diabolum, qui diversos exercitus malignorum spirituum ad subvertendum populum Dei contrahit, sed per pueros principum Israel vincitur, id est, per bonos auditores doctorum, quia quod auribus audiunt, factis implent. Antiquus hostis in fugam vertitur, omnisque suus exercitus a militibus Christi perturbatur, qui bene ducenta millia et triginta duo esse dicuntur, quia qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate conservant, hi apti militiae summi regis esse comprobantur."

Versus 10

"Haec faciant mihi." Samaria morte civitatum habebat terram interius ipsis muris pene aequalem, quo subsidio ictibus arietis resisteret extra, murorum altitudo longe superficiem terrae transcenderat. Ait ergo rex superbus obsessos terrens, quod tantam haberet multitudinem, ut si quisque militum unum lapidem vel stipitem vel cespitem ad construendum contra urbem aggerem apportasset, agger exsurgeret qui superficiei quae erat intra muros esse videretur aequalis, ita ut ex aequo pugnantes contra civitatem tela faces mitterent.

Versus 11

"Ne glorietur accinctus." RAB. "Accinctus est qui cingulo circumdatur, discinctus qui cingulum deposuit. Ait ergo rex Israel, regi Syriae glorianti quasi jam cepisset Samariam quam obsidere coeperat: "Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus."Ac si dicat: Noli gloriari quasi victor, qui adhuc in acie positus, quem victoria sequatur ignoras: quippe qui vincere credidit, victus est."

Versus 20

"Fugit quoque." RAB. "Id est, diabolus princeps iniquorum, quorum oculi sublimes sunt. Syria enim sublimis in equo suae superbiae confidens cum equitibus scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiae, ab exercitu Christi superatus in fugam vertitur, et rex Israel percutit equos et currus, etc., quia rex regum nequitias spirituales obruit humani generis delendo peccata."

ID. "Diabolus licet a sanctis saepius vincatur, tamen iterum instaurat praelium contra eos, et dum uno modo vincitur, alio statim vincere conatur"

ID. "Maligni spiritus si in spiritualibus vincuntur, in corporalibus bellum parant, satagentes ut animas de supernis ad ima praecipitent, quo facilius vincant. Si viderint coelestia desiderare, terrena ad amandum ingerunt. Si prosperitate concessa Deo gratiae agentur, student ut per adversa frangantur. Sed sicut Syri, ita daemones ubi se superare confidebant, ibi superati sunt."

Versus 38

"Abiit ergo." Michaeas parabola usus est propter sermones quos regi erat dicturus, ut ostenderet hoc ad illum magis quam ad se pertinere.

Versus 39

"Erit anima." Providendum est servis Dei, ne secundum exemplum Achab perniciosa securitate sibi blandiantur, quandiu hostis vivit, ne dum se quasi victores arbitrentur per fraudem diaboli pacem promittentis citius, elidantur: quia sicut tunc propheta regi pro inconsiderata pietate pronuntiavit affore ultionem, ita nunc propheticus sermo pronuntiat, si paciscamur cum diabolo, aeternam nobis per hoc imminere poenam.

Versus 43

"Et furibundus." Iratus Achab prophetam clausum servari jussit, et confusus verbis Michaeae domum remeavit.

PrevBack to TopNext