Caput 3
Caput 3
Versus 14
"Si autem ambulaveris in viis meis," etc. Absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest longos dies, id est beatitudinem.
Versus 17
"Ego et mulier." Quia post resurrectionem Salvatoris una de utroque populo congregata est. Eleganter vero adjunxit: "Peperi apud eam in cubiculo." Ecclesia enim de gentibus, quae non habebat legem et prophetas, peperit in domo synagogae, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde: "Introduxit me rex in cubiculum suum". Et: "Introducam te in domum matris meae, et in cubiculum ejus, quae concepit me".
RAB. "Si consideres Pilatum lavantem manus et dicentem: "Mundus ego sum a sanguine justi hujus": et centurionem confitentem: "Vere hic erat Filius Dei", et eos, qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, non ambigis primum peperisse Ecclesiam; et post, natum populum Judaeorum, pro quo Dominus precabatur: "Pater, ignosce illis,"etc., et crediderunt una die tria millia et alia quinque millia."
Versus 21
"Quem diligentius intuens," etc. RAB. "Longum est ostendere quomodo per Paulum et alios ecclesiasticos intellexerit Ecclesia non esse filium suum, qui timebatur in lege, et in luce cognovit quem in tenebris non videbat. Duae mulieres, quarum una dilectione ardebat, in altera simulatio subrepebat, Ecclesiam figurant, et Synagogam sive haereticam pravitatem, quarum utraque et suos nequiter nutriendo interimit, et alienos quousque perdat alliciendo persuadet. Inter duas mulieres Dominus, dum id quod justum est spiritu oris sui dirimit, unicuique quod debetur restituit."