Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 22

"Cibus Salomonis." RAB. "Refectio Christi, qui pascitur recta fide et operibus bonis, quae illi quotidie offeruntur ab Ecclesia catholica."

Versus 23

"Viginti boves." ID. "Praedicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum Decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum aequaliter praedicant pleni dilectione Dei et proximi."

"Excepta venatione." Venatione diversorum animalium sunt qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii per spirituales venatores capiuntur, et in pastum Salvatoris rediguntur.

Versus 26

"Quadraginta," etc. Per quadraginta tempora priscae legis designantur, quam Moses accepturus jejunavit quadraginta diebus, et populus qui ea instruebatur, quadraginta annis in deserto fuit.

"Et duodecim." Hic numerus praesens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit.

Versus 28

"Hordeum," etc. Ne quid desit in domo regis, ordo praedicatorum scribendo et loquendo laborat, ut in mensa Domini abundet, unde nutrientur fideles.

Versus 32

"Et fuerunt carmina ejus." Constat neque carmina neque disputationes Salomonis hodie esse.

"Quinque millia." Propter quinque sensus, quos, qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi carmina quinque millia Domino canit.

Versus 33

"Hyssopum." RAB. " Hyssopus, herba humilis et saxo haerens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam saeculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis."

"Et disseruit." ID. " "Omnia enim nuda et aperta sunt Christo". Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, manifestatque sacramenta, quae fuerunt abscondita a saeculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam daemonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est."

PrevBack to TopNext