Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Versus 1

"Ramathaim Sophim, de monte," etc. ORIG., hom. de Elcana. " Sive "Armathaim," quod in aliis codicibus habetur, etc., usque ad in quo nobilitas omnium virtutum fructificare dignoscitur."

ID. " Hic habuit duas uxores, etc., usque ad hanc sobolem ex imitatione Annae sicut et ipsa oremus."

RAB., in lib. Reg. " Prius historicae prophetiae generatio dicenda, etc., usque ad cum soror ejus gauderet numerositate prolis."

HIERON., lib. de Nom. Heb. "Elcana allegorice possessio Dei qui est filius Dei, dicens: "Dominus possedit me:"qui bene vir unus, non numero, sed quia nunquam mutatur, nec a se aliter efficitur Deus. Armathaim Sophim excelsa vel specula, haec est superna Jerusalem; de qua veniens, speculationem docuit, et morte sua possidere fecit."

"Jeroham," misericors.

"Eliu," Deus meus.

"Thohu," signatus.

"Suph," effundens, quia per misericordiam ad nos veniens signatus in passione ait: "Deus meus, Deus meus", ubi semetipsum exinaniens effudit, unde: "Unguentum effusum nomen tuum", effusum a suis invisibilibus ad nostra visibilia.

"Ephrathaeus," frugifer, quia donis Spiritus sancti abundat. Ephrathaeus ab Ephrata uxore Caleb, vel Ephrata civitate, quae post dicta est Bethlehem, vel ab Ephraim (ut nonnulli aiunt), quia fuit a de Ramatha civitate Ephraim, quae sita est in monte Sophim, qui mons est in tribu Ephraim

GREG., in lib. Reg. "Phenenna est synagoga, quae secunda primum filios Deo per legem generabat, sed jam propter infidelitatem infecunda manet. Anna sterilis Ecclesia gentium quae olim sterilis a prole spirituali, nunc gratia Christi redempta. Anna enim, quae interpretatur gratia, Deo filios per baptisma et Spiritum sanctum gignit."

Versus 3

"Silo." Est in nonagesimo milliario Neapoleos in regione Athabitana.

"Sacerdotes Domini" GREG., ibid. "Quomodo sacerdotes Domini, qui inferius filii Belial dicuntur? Eo tempore sacerdotes Domini dicti sunt, quando simulacrorum sacerdotes ex falsorum deorum nominibus censebantur, ut hoc insigni ab illis discernantur. His enim verbis eorum fides, non vita, praedicatur, quia et pravitatem exercebant operis, sed non errabant in fide conditoris."

"Ophni," discalceatus, sive insania conversionis.

"Phinees." ORIG., hom. de Elcana. " Os mutum, scribas et Pharisaeos significat, etc., usque ad merito ergo dimissi sunt et Deo derelicti."

Versus 4

"Venit ergo dies et immolavit Elcana deditque Phenennae," etc. HIER., l. de tradit. Heb. "Hae partes, vestes intelliguntur, quae in tribus festivitatibus Paschae videlicet, et Pentecostes, et Tabernaculorum, juxta morem illius gentis, uxoribus, et liberis, ac famulis dabantur"

Versus 5

"Annae autem dedit partem unam tristis," quia non habebat filios quibus amplius daret.

Versus 4

"Phenennae," id est synagogae, "et filiis dedit partes," id est, temporalia bona, juxta illud: "Dedit eis regiones gentium". Et quia primum credita sunt illis eloquia Dei, "Annae," id est, Ecclesiae gentium "dedit partem unam," scilicet ingenium. Bene ait.

Versus 5

"Tristis," quia "concluserat Dominus vulvam ejus" nondum enim advenerat tempus miserendi ejus, ut spirituali gratia fecundaretur. Sicut Phenenna Annam, ita synagoga gentilitatem despiciebat. Multi ex gentilibus Redemptoris adventum, ut in Job reperimus, exspectaverunt, et quia in prece perseveraverunt, tandem redemptor flenti et non capienti cibum Annae, consolationem adhibuit, dicens:

Versus 8

"Anna, cur fles?" Melior est Ecclesiae vir suus, id est Christus, quam decem filii quos de synagoga edebat, qui Christum plus nonnunquam diligit, id est gratiam ejus, quam illos quos carnaliter pariebat.

Versus 14

"Dixitque ei." Septuaginta, καὶ εἶπεν αὐτῇ παιδάριον Ἡλί.

"Usquequo ebria eris?" Homo videt in facie, Deus in corde. Heli aestimabat ebriam qui tantum os intuebatur: Dominus autem respexit ad orationem ejus, qui videbat cor ejus. Hic autem traditur nobis forma orandi ut non in multiloquio, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum oremus: quia "sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum," etc.

Versus 17

"Heli ait, Vade in pace," etc.

Versus 18

"Et abiit mulier," etc. Vides mulieris fidem? Priusquam acciperet quod postulaverat, perinde confisa est, quasi jam accepisset. In causa erat, quod orasset multo cum fervore, citra ullam haesitationem. Abiit pacato animo, quasi totum impetrasset. Insuper Deus totam anxietatem jam illi excussit ex animo, largiturus quod petebat. Hanc feminam imitemur, et in omnibus afflictionibus ad Deum confugiamus. Si nobis non fuerint liberi, ab illo postulemus, quos si acceperimus, multa cura educamus, etc.

"Vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati." RAB. in lib. Reg. "Alia translatio: "Facies non concidit amplius,"quia certissime se credidit exauditam."

ID. "Nequaquam enim Ecclesia a fide et dilectione Redemptoris in diversa declinando mutata est."

Versus 19

"Et recordatus est ejus Dominus." ID. "Quia Anna Dominum devote postulavit, concepit et peperit. Sic Ecclesia per naturalem intellectum orans, mysterium incarnationis corde concepit, ore confessionis genuit."

Versus 20

"Vocavitque nomen ejus Samuel." Id est Deus. Annae primogenitus propheta. Quis est hic nisi Dominicus homo?

RAB. "Samuel postulatio Dei vel nomen ejus: actor, scilicet nativitatis ejus Deus, quia sterili oranti concessit filium, qui cunctis diebus sibi in templo deserviret."

ID. " Ecclesia ex nationibus, etc., usque ad cum perfecta fide incarnationis junxit se primitivae Ecclesiae ex Judaeis."

Versus 23

"Precorque ut impleat Dominus." Quod vovisti, vel suum quod promisit per Heli. cum ait: "Det tibi Deus petitionem," etc.

"Mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. Et adduxit." Non vult Anna puerum ducere ad domum Dei antequam ablactetur: quia Ecclesia nullum ad sacerdotium provehit dum lactis infantiae particeps est, non solidi cibi et intelligentiae spiritalis capax.

HIERON., lib. de Trad. Hebr. in lib. Reg. "In Hebraeo: "Modio farinae,"sed vitio scriptorum depravatum est. Si enim cum tribus vitulis tres modios farinae obtulit contra legem fecit, in qua dicitur: Vitulum de armento unum, arietem unum, agnos agniculos immaculatos septem, in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum. Haec vero decima, pars decima ephi erat. Unde intelligitur, quod Elcana non obtulit tres modios farinae, cum tribus vitulis, sed novem decimas."

Versus 19

"Et adoraverunt." ORIG., ubi supra. " Non invenitur orare in hoc cantico, etc., usque ad si autem dimiserit, vincit Amalec inimicus Dei"

PrevBack to TopNext