On this page
Caput 4
Caput 4
Versus 1
"Declina." Quia Christus Judaeis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suae mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum praeterire, cum praecursoris sui adventum quem more humanae vitae properare conspexit, et ad officium praecursoris misericorditer convertit.
Versus 3
"Locutus." Convenienter legisperitis partem agri Noemi ad emendum obtulit, cum partem plebis quae apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogae ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: "Ite, ostendite vos sacerdotibus", et cum irent mundati sunt.
Versus 5
"Ut suscites." Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesiae in conjugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod in initio habuerunt sancti; unde: "Videntes filii Dei," etc., et Lucas dicit: Adam filium Dei, quem etiam in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit; unde: "Dedit eis potestatem filios Dei fieri," etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Joannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem juri propinquitatis, et dicentem: "Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: cujus non sum dignus solvere corrigia calceamenti ejus." Et alibi: "Ego non sum Christus: sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est." Cedit quoque lex Evangelio: "Lex enim subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia." Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Jesum Christum.
Versus 7
"Solvere." Calceamentum velamen est mysteriorum. Lex vero de pede suo calceamentum solvit, et Christo dedit, quia sacramenta per magistros populi manifestare non potuit, sed Christo hoc faciendum reservavit. Joannes ergo non sibi, sed Christo calceamentum vindicavit, quia soli Christo sponsam competere intellexit; unde ait: "Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus"
Versus 11
"Et majores." ISID. "Decem majorum natu benedictio ostendit in nomine Jesu omnes gentes esse benedicendas. Iota enim apud Graecos decem significat, quae in nomine Jesu prima littera est."
"Faciat Dominus hanc." Imprecatur prospera Ecclesiae gentium, ut gratiam fecunditatis, quam habuerunt Israelitarum primi parentes, percipiat.
"Rachel." Spe internae contemplationis habens internam intelligentiam veritatis. Unde, Rachel bona facie, et pulchra specie, quam amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit Laban, qui interpretatur dealbatio, quam comparat gratiae Dei qui dicit: "Quod si fuerunt peccata vestra sicut Phoenicium, tanquam nix dealbabuntur".
Versus 12
"Phares," etc. Qui gentilis populi gratiam tenuit, et in partu fratrem qui prior manum emiserat praecessit, Israel enim in opere legis prius manum emisit, et eam prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam retraxit. Postea vero populus gentium prorupit, ut essent "primi novissimi, et novissimi primi". Thamar quoque commutans vel amaritudo interpretatur. Ecclesia enim gentium et nomine et habitu, quae fuit in idololatria foeda et amara, in poenitentia fit dulcis et pulchra
Versus 13
"Ut conciperet et pareret." Semper Ecclesia Spiritus sancti munere fecundatur, et aliis ad lucem perpetuam decedentibus alii succedent, ut Christianum nomen in aeternum maneat et mater sanctissima de nova progenie in senectute sua consolationem habeat. Decedentibus quoque patriarchis et prophetis successerunt evangelistae et apostoli, unde: "Pro patribus tuis nati sunt tibi filii."
Versus 15
Versus 16
"Et nutricis." Spiritualis prosapia generationis demonstratur. Obed enim Servilis interpretatur. Isai, in sole sacrificium vel incensum; David, manu fortis vel desiderabilis. Qui enim strenue Deo servit, sacrificium illi gratum et suavissimum odoris incensum per opera virtutum et orationis studium impendit. Sicque roboratus fide et devotione desiderabilis est, et Deo placet.
Versus 18
"Hae sunt." Decem sunt generationes filii Judae usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinae legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum praedicet et legis perfectionem in eo manifestet: "Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti". Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: "Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est." Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: "De fructu ventris tui ponam super sedem tuam." Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.