"Ne respicias." Reprobatis majoribus filiis Isai minimus ad regnum eligitur, quia spreto Judaico sacerdotio, et regno prioris populi, Christus caput minoris populi, rex et sacerdos factus est.
Versus 11
"Parvulus." De officio pecorum factus est David rex hominum: Christus autem ab ovili Judaicae plebis ad regnum gentium translatus est.
GREG., lib. I Moral., cap. 6; lib. XVIII, cap. 6. " Diabolus, licet afflictionem justorum semper appetat, etc., usque ad potestas nisi a Deo non est."
Versus 16
"Scientem psallere," etc. RAB. ex Euch. " Erat David canticis musicae eruditus, etc., usque ad quasi dulcedine citharae locutionis nostrae tranquillitate revocetur."
Versus 23
"Refocillabatur Saul." Ante enim vexabatur a daemonio usque ad suffocationem. Refert Boetius philosophum quemdam tactu citharae daemonium ab obsesso corpore pepulisse.