Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 17

Caput 17

Versus 1

"Congregantes. Azeca." RAB. in lib. Reg. "Civitas est Chananaeorum in tribu Juda ad quam usque persecutus est Josue quinque reges, et hodie villa vocatur Azeca inter Eleutheropolim et Heliam, quae interpretatur fortitudo et decipula."

"Dommim." Vicus est in tribu Juda in finibus Eleutheropolis, distans ab ea septem et viginti milliaribus. Dommim interpretatur silentium vel gaudium.

Versus 2

"Terebinthi." Terebinthus est in Sichimis, sub qua abscondit Jacob idola juxta Neapolim.

Versus 4

"Spurius." Quia ignobili patre, matre vero nobili natus erat.

Versus 12

"Octo filios." HIERON., quaest. Hebr., tom. III. " In Paralipomenon tantum septem dicuntur, etc., usque ad Nathan quoque prophetam dicit Isidorus de Gabaonitis fuisse."

Versus 14

"David." Et octavus qui in regno eligitur, hic est Christus, qui "semetipsum exinanivit, formam servi accipiens", quia et per gloriam resurrectionis regnum in gentibus adeptus est.

Versus 21

"Direxerat enim aciem Israel, sed Philisthiim." Pugna Philisthinorum contra Israel, pugna daemonum contra Ecclesiam accipi potest. Goliath vero superbiam diaboli significat: quam David, id est Christus, singulari certamine prostravit et populum Dei eripuit. Qui leonem et ursum necavit, diabolum scilicet et Antichristum, alterum nunc latenter insidiantem, alterum postea manifeste saevientem. Provocavit superbia humilitatem, diabolus Christum. Accepit arma bellica David quae pro aetate et parva statura portare non potuit, et abjecit. Accepit quinque lapides de flumine et posuit in vase pastorali: his armatus vicit. Sic Christus tempore revelationis Novi Testamenti insinuandae et commendandae gratiae, deposuit corporalia sacramenta legis, quae non sunt imposita gentibus, quae in veteri lege legimus et non observamus, sed ad aliquam significationem praemissa et posita intelligimus: haec deposuit tanquam onera legis, et ipsam legem accepit. Quinque enim lapides, quinque libros Mosi significant. Tulit quinque lapides de flumine, id est de hoc saeculo. Labitur enim mortale saeculum. Erant tanquam in flumine lapides in primo populo. Illic vacabant, et nihil proderant. Transibat supra fluvius. Sed David accepit gratiam, ut lex esset utilis quae sine gratia impleri non potest.

"Plenitudo" enim "legis charitas est". Quia ergo legem gratia facit impleri, significatur enim gratia lacte, hoc est enim in carne gratuitum; ubi vero mater non quaerit accipere, sed dare, gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat. Ostendit David legem sine gratia operari non posse; cum illos quinque lapides, quibus significatur lex in quinque libris, conjungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac solebat mulgeri. His armatus processit contra superbum. Tulit lapidem unum, et dejecit unum, in fronte percussit et cecidit ex eo loco corporis ubi signum Christi non habuit. Quinque accepit, unum misit. Quinque libri electi sunt, sed unitas vincit.

"Plenitudo" ergo "legis charitas," ut ait Apostolus. "Sufferentes invicem in dilectione, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis". Illo dejecto, gladium abstulit, caput illi abscidit. Christus diabolum de suis membris occidit, quando crediderunt magi, quos ille in manu habebat, et de quibus alios trucidabat, convertentes linguas suas contra diabolum, et sic Goliae gladio suo caput abscinditur.

Versus 28

"Novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui, quia." RAB. "Putabat in eo tumorem propter Samuelis unctionem, quasi ex ea audaciam sumpsisset, et timebat ne si congrederetur cum Philisthaeo interficeretur. Unde subdit, "ut videres praelium descendisti,"id est, in hoc superbus appares, quod cum non habeas consuetudinem praeliandi, actus praelii quasi miles sciscitaris."

Versus 29

"Nunquid non verbum?" ID. "Quasi diceret, est, quia non est voluntas praeliandi, sed ut scirem quod nesciebam. Audaciam tamen ex eo sumpserat, quod Spiritum sanctum acceperat; expertus auxilium Dei in leone et urso, et ideo audacter se obtulit ad singulare certamen, non tam victoriae cupidus, quam ultor blasphemiarum Dei et injuriarum populi."

Versus 41

"Ibat autem." RAB. in lib. Reg. " Allegorice, Philisthaei daemones, etc., usque ad quasi elatum Goliam gladio suo detruncant."

Versus 51

"Et tulit." RAB. ex Greg. " Vir quoque catholicus colligit testimonium Scripturae, etc., usque ad haereticos suis sententiis vincimus."

"Caput." David caput Philisthaei tulit in Jerusalem, ut terreret eos, murorum firmitate et altitudine insuperabiles se esse fidentes, ut non discrederent se ab illo vincendos esse.

Versus 55

"De qua." AUG. "Quod Saul et Abner ignorant David apud eos diutius commoratum, fecit barba, quae adolescenti creverat dum absens fuerat."

"Vivit." RAB. "Huic simile est illud: "Benedixit Naboth Deo et regi. Quia non vivat anima tua, rex, si novi,"vel videam mortem tuam si novi."

"Si" quoque conjunctio aliquando pro "non" ponitur, secundum illud: "Si introibunt in requiem meam", id est, non introibunt, unde patet sic exponi: "Si novi," id est, non novi.

PrevBack to TopNext