Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Versus 3

"In agro," etc. Quo consolandi causa venire consueverat, ubi occidi David condictum fuerat.

Versus 11

"Misit ergo." RAB. " Hoc non ad crucem Christi, sed ad passionem pertinet, etc., usque ad quasi peccatorem persequuntur."

Versus 13

"Pellem." Inde pulvillus consutus fuit qui, intonsis pilis, caput involuti hominis in lecto mentiretur.

Versus 18

"In Ramatha." Civitas Saulis est in tribu Benjamin in sexto milliario ab Helia ad septentrionalem plagam contra Bethel, alia Ramatha est in tribu Aser. Bene conveniunt haec nomina rebus gestis ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiae et venustatem eloquentiae.

Versus 21

"Misit tertios," etc.

Versus 22

"Abiit," etc. RAB. "Saul quoque et nuntii ejus Judaeos significant, qui dum adversari Christo cupiunt, habent in ore sacramenta legis, et prophetarum ad Christi testimonium, et cum Ecclesia quasi cum prophetis de Scripturis disputant, sicut illi cum prophetis prophetabant."

Versus 24

"Prophetavit." Isti prophetae religiosi viri erant, dicti Nazareni, qui non bibebant vinum, et vacabant semper canentes hymnos et psalmos.

"Nudus." Et Judaei fide atque sacerdotio et regno nudati, legem et prophetas in ore habent.

"Num et Saul." Proverbium dicitur, quod in ore loquentium saepe versatur. Mira enim res videbatur, hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere, recte dicimus, "Num et Saul inter prophetas?"

RAB. " Magna quaestio hic oritur, etc., usque ad sed regalibus tantum intelligendum est."

ID. " Item quaeritur, etc., usque ad quanto illis donis non bene usi sunt."

PrevBack to TopNext