Caput 18
Caput 18
Versus 1
RAB. in lib. Reg. "Jonathas dilexit David: vir videlicet bellicosus juvenem aptum pugnis. Jonathas significat eos qui de Judaeis in Christum crediderunt et, percepta gratia Spiritus sancti, pro Christo relictis omnibus ipsum secuti sunt. Unde Petrus: "Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te". Sic enim Jonathas dedit David vestimenta sua a tunica usque ad balteum, cum credentes omnia quae habuerant, in Christi servitium contulerunt."