"Cumque Amalecitae. (GREG., lib. XXIX Moral.)" " Considerandum est quid sit quod Amalecitae Siceleg invadunt et praedam capiunt, etc., usque ad quos communiter mundus habere despexit."
Versus 21
"Substiterant." Ducenti lassi viri, qui cum sarcinis sunt relicti, significant infirmos Ecclesiae, qui cum spiritualibus viris currere nequeunt in via, sed quia fidem habent et opus bonum servant, a Christo praemium beatitudinis cum perfectis praecipiunt.