Caput 5
Caput 5
Versus 1
RAB., ubi supra. "Quae et Asdor, una de quinque urbibus Palaestinorum, decreta quidem tribui Judae, sed non retenta, quia non potuit indigenas expellere. Interpretatur autem "ignis patris"vel incendium. Bene autem sic vocatur locus ubi erat idolum Dagon, quia adventus arcae in Azotum erat incendium diaboli, patris omnium inimicorum vel iniquorum. Dagon, qui interpretatur piscis tristitiae, significat diabolum qui in mari hujus saeculi devorat peccatores, qui et in Job Leviathan et Beemoth nuncupatur."
Versus 7
"Et per." Qui testamentum Dei suscipiunt et posteriora hujus vitae diligunt, ex ipsis juste in posteriora cruciabuntur, quae debent aestimare sicut stercora. Qui enim testamentum Dei assumunt, et in posteriora respicientes, veteri se vanitate non exuunt, similes sunt eis qui arcam testamenti juxta idola sua posuerunt. Et vetera quidem illis etiam nolentibus cadunt, quia "omnis caro fenum." Arca autem manet in aeternum, securum scilicet testamentum regni coelorum, ubi est verbum Dei in aeternum.