Caput 6
Caput 6
Versus 12
"Quae ducit," etc. RAB. "Via scilicet regia euntes Bethsames, id est, in domum solis, coelestem scilicet Jerusalem, ubi semper lucet sol justitiae."
"Bethsames." ID. "Civitas est sacerdotalis in tribu Benjamin, quae usque hodie monstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim, in 10 milliaria contra Orientem: altera Bethsames est in tribu Nephthali, in qua permansere cultores antiqui."
"Bethsames." Domus solis. Haec est Ecclesia a sole justitiae illustrata. Bethsamitas in valle frumenta metere, est doctores Ecclesiae annonam verbi Dei in humilitate tractare. Lapis in agro Josue, Christus in Ecclesia sua. Ligna plaustri, crux Christi. Vaccas super lapidem immolare, est conversos a saeculo in Christi imitatione mortificare.
Versus 19
"Percussit," etc. Qui cum non essent Levitae, ausi sunt videre arcam. Hoc ne pateretur, in Exodo populus longe stabat, solus Moyses ascendit ad Dominum.
Versus 21
"Miseruntque." RAB. "Significatur translatio testamenti Domini a Judaeis ad gentes, quia cum illi carnali observantia atque Pharisaeorum superstitionibus legem foedarent, Christi et discipulorum ejus doctrinam recusaverunt; unde: "Vobis Oportebat primum loqui verbum Dei, sed quia indignos vos judicastis, ecce convertimur ad gentes"."
"Cariathiarim." ID. "Interpretatur villa silvarum, de qua dicitur: "Donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silvae". Locus enim Domini est tabernaculum pectoris Christiani populi. Civitas enim silvarum, id est conventus gentium, est locus aptus ad suscipiendam arcam. In domo Aminadab, qui interpretatur: pater meus spontaneus, et dicere potest voluntarie scilicet tibi."