Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Versus 2

"Ad confirmandos vos." Propter hoc ipse venire desideraverat.

Versus 6

"Sicut nos quoque vos: ideo." Quia haec annuntiavit, non pro ejus praesentia, consolati sumus.

Versus 9

"Quam enim gratiarum," etc. Nihil est enim tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitae salutis gentium.

Versus 13

"Sine querela." Ne vos de malis conqueramini, vel ita sitis innocentes, ne quis de vobis possit conqueri, et ut sitis etiam.

"In sanctitate." Id est, virtutum consummatione per hoc exsistentes ante Deum, non ad aspectus hominum.

PrevBack to TopNext