"De caetero." Hactenus patientiam perfectis in sua vel in illorum tribulatione suasit, nunc minoribus de munditia suadet, exhortans eos ad continentiam.
"Quemadmodum." Audiendo et intelligendo "a nobis," id est a me et Silvano.
"Quomodo vos oporteat ambulare," etc., "sic et ambuletis," recte conversando.
"Et placere Deo." Ille placet Deo, qui fidem rectam quam habet, exsecutione virtutum et perfectae operationis decorat.
"Sic et ambuletis." Est ordo: rogamus ut ambuletis quemadmodum accepistis.
"Ut abundetis magis." Hoc non mutatur in ordinatione litterae.
Versus 2
"Scitis enim quae praecepta." HIER. "Sanctificatio ab omni incontinentia revocat Christianum, cui incontinenti non expedit sanctum Christi corpus attingere, maxime cum Moyses Judaeos sanctificare volens, populum totum ab omni femina se continere praecepit, ut Dei potiri praesentia mererentur."
Versus 4
"Vas suum." Id est uxorem, possideat dominando ei, et hoc, "In sanctificatione," abstinendo in festis a coitu, "Honore." Non turpiter abutendo ea.
Versus 8
"Qui etiam dedit," etc. Ad haec peragenda dedit vobis spiritum, ne ergo tantum adjutorem spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel nobis apostolis, ut major esset auctoritas praedicandi et arguendi.
Versus 10
"Rogamus autem vos fratres," etc. Non est praedictis legibus contraria exhortatio. Etenim accidebat, ut alii quidem liberaliter suppeditarent egentibus, alii vero propter eorum munificentiam, operari negligerent. Jure ergo et illos laudavit, et his dedit utile consilium.
Versus 11
"Operam detis." Quasi dicat: Difficile est dimittere consuetudinem, sed cogite vos.
"Et operemini manibus." Opus agendum est, non otiandum: quia et honestum est, et quasi lux ad infideles, et non de iderabitis rem alterius, nedum rogetis vel tollatis.
Versus 13
"Nolumus autem." Post exhortationem de continentia, et post correctionem a curiositate, mortuos resurrecturos confirmat, et per Christi resurrectionem, et sua auctoritate.
Versus 14
"Per Jesum adducet cum eo." Semper euntes, eum sequendo venerunt ad somnum mortis, unde et in alia scribitur Epistola: "Nos qui vivimus."
"Eos." Non solum eos qui vivi invenientur, sed et mortuos, de quibus dubitatis.
"Qui dormierunt." Christum dicit mortuum, fideles dormientes, ut magis credant resurrectionem: Christum mortuum appellat, ut dum audivimus illum mortuum fuisse et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos per virtutem divinitatis ejus.
Versus 16
"Quoniam ipse Dominus." In propria persona.
"In tuba Dei." ANSELM. "Haec tuba omnes excitabit et inimicos terrebit, suos ad bellum invitabit, ut expugnent adversarios, et effugiant a facie Domini atque mittantur in gehennam. Et iterum sicut tuba quondam in festis convocabat populum Hebraeorum: sic haec tuba convocabit ad solemnitatem aeternae laetitiae populum sanctorum Deo, inquit, jubente et voce archangeli atque tuba Dei sonante."
"Descendet." Non humilis ut prius, sed jubens voce, vel sui ipsius vel archangeli, vel angelorum qua faciet resurgere mortuos quae dicitur tuba, quia manifesta, vel quasi ad bellum, quae erit Dei et Christi, cui Deus dabit efficaciam.
Versus 17
"In nubibus." Quia nubes suscipiet eos, ut Christum in ascensione suscepit, unde alius interpres dicit: "Bajulis nubibus."