On this page
Caput 5
Caput 5
Versus 2
"Sicut fur." Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incoepit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.
Versus 3
"Cum enim dixerint." Nam sicut in verbis Danielis invenitur: Regnabit Antichristus et ministri ejus tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut et in Apocalypsi habetur: Et tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit. Postea interficietur a Michaele cum maxima parte suorum.
Versus 5
"Filii lucis." Fides est lux quae facit diem, id est habitum virtutum; econtra tenebrae sunt infidelitas, nox habitus vitiorum.
"Non sumus noctis neque tenebrarum," etc. Id est, in praesentibus non torpeamus, sed vigilet mens attendens haec caduca, et sobrie his utamur, non quasi bonis nostris sed ad sustentationem datis. Vere nos qui non sumus noctis non debemus dormire. Nam qui dormit, propter noctem dormit, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc, ut obliti vitae aeternae in istis requiescant, et qui ebrii sunt, his immoderate utendo; ex nocte vitiorum hoc habent.
Versus 13
"Ut habeatis illos." Necessaria eis ministrando, et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Sicut divitiae negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum satutari quaerit, a justitia declinat. Ideo in alia epistola praecipit presbyteros duplici honore esse honorandos.
Versus 15
Versus 19
"Spiritum nolite." Quia voluntas Dei est facere haec omnia, vos majores qui habetis per Spiritum sanctum, donum intelligentiae, nolite illud abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sed "probate," id est ratione discutite, et quod bonum invenitur tenete.
Versus 23
"Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia," etc. Id est, ego ita praelatos et subditos moneo, ipse autem Deus est qui potest.
"Et corpus." Ut nihil agatis ejus ministerio. Unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit spiritus. Spiritus et anima et corpus quibus homo constat, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima cum spiritu nominatur.