"Manifestatum
in carne" Sacramentum
quod est christus in carne
dicit manifestatum. Natus
enim homo filius dei qui in
secreto erat apud deum
opere et praedicatione declarauit
se creaturae
"apparuit angelis". "Non in deo tantum innotescit angelis quod absconditum
estsed et hic apparet eiscum efficitur atque propalatur"
// Qui prius visus humilis
deuicta morte in
maiestate apparuit: vt agnoscentes angeli mysterium
quod prius latuit declaratum
in carne genu
illi flectentes quasi deo gratias
agant: quia didicerant veritatem.
"In mundo" ut
perfidia mundi veniam erroris
mereri non possit
Sicut dominus dicit de iudaeis.
Si non venissem et
locutus eius fuissem peccatum non habuisset etc