Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 1

"Spiritus autem manifeste dicit." Quae sibi futura Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesiae; non tacet dicens futuros pestiferae doctrinae viros, ut praemonita Ecclesia sit sollicita, ne ab hujusmodi hominibus circumveniatur, quasi dicat: Ita est digna domus Dei, sed "Spiritus manifeste dicit." Et ideo pro ejus sublimitate ne curam deponas.

Versus 2

"Cauteriatam." Cauterium est ferrum a cavendo dictum.

Versus 3

"Quos Deus creavit." Haec doctrina sanctorum, illa daemoniorum.

Versus 5

"Sanctificatur." Sanctus fit cibus et salubris, non noxius animae vel corpori, verbum sanctificat, oratio impetrat, diabolus vero per cibum tentat.

Versus 8

"Nam corporalis." Datur hic intelligi quod vigiliis, jejuniis, orationibus et bonis operibus se exercebat Timotheus, non adeo intentus operibus misericordiae.

"Pietas," quae operatur bona fratribus et valet ad promerendum Deum.

Versus 11

"Praecipe haec." Monet eum, ut profectus ejus per omnia exemplum esset aliis, ut in adolescente mirabilis videretur, et gravis disciplina, ut actus ejus excusarent - et non quasi juvenis sed quasi senior habeatur, et erubescerent majores natu, si non exhiberent se juxta formam hujus, conversatione et moribus graves.

Versus 14

"Prophetiam." Vocavit prophetiam inspirationem sancti Spiritus, per quam praesciebat quid de hoc et de caeteris esset acturus. Ideo ait: "Quae data est tibi per prophetiam:" quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore.

"Presbyteri." Pro "presbyterorum," quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum, episcopum; vel quia unus manus imponit caeteris assentientibus.

PrevBack to TopNext