On this page
Caput 10
Caput 10
Versus 1
Versus 3
"Is vidit." RAB. " Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit."
"Angelum Dei." ID. "Non Satanae. In hoc excusantur apostoli gentibus praedicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo?"
Versus 5
Versus 6
"Hospitatur," etc. Hospitatur Petrus in domo Simonis, id est, obedientis, qui est coriarius, quia doctor Ecclesiae ibi libenter habitat, ubi sunt obedientes, qui castigant corpus et servituti subjiciunt, transgressi fluctus saeculi libertate mentis. Constantia enim fidei fluxam gloriam mundi et terrores contemnunt.
Versus 7
Versus 9
"Appropinquantibus," etc. Alia littera: "Apparentibus illis," scilicet qui a Cornelio missi sunt, id est, ita propinquantibus, ut videri possent a domo Simonis coriarii.
Versus 11
"Coelum apertum." BEDA. "Apertio coeli revelatio est sacramentorum coelestium proxime futura gentibus. Designat autem in hoc coelos gentibus esse apertos, et introitum esse pandendum."
Versus 14
Versus 21
"Descendens." BEDA. "Descendere de tecto, et ad praedicandum ire jubetur, etc., "usque ad, Sanctorum vero conversatio est in coelis"."
Versus 38
"Qui pertransiit," etc. In Graeco additur, "per quadraginta dies," non quod quotidie cum illo manducarent et biberent, nam esset contrarium Joanni, qui octo dies interponit quibus eis visus non est, ut tertio manifestaretur, et totidem diebus jejunavit ante mortem, cibo indigens, quod manducavit post resurrectionem jam cibo non indigens. Jejunavit ante mortem, ut nos abstineremus a desideriis hujus saeculi. Manducavit, docens per hoc quod nobiscum est usque ad consummationem saeculi. Jejunium est in certamine, quia qui in agone est, ab omnibus se abstinet. Cibus est in spe pacis, quae perfecta erit, cum mortale hoc induerit immortalitatem. Nos autem cum viam Domini carpimus, a vanitate saeculi jejunamus, et futura repromissione reficimur.
Versus 45
"Spiritus." Spiritus, domum Dei est, inquantum eis datur qui per eum diligunt Deum; apud se autem Deus est, etiamsi nulli datur, Patri et Filio coaeternus. Nec, quia illi dant, et ipse datur, minor est illis. Ita enim datur sicut donum Dei, ut seipsum det sicut Deus: "Spiritus enim ubi vult spirat".
Versus 48
"In nomine Christi." Cum sit regula Ecclesiae, baptismum tradi in nomine Trinitatis. Lucas tamen testatur in nomine Jesu Christi illum dari. Quod Ambrosius solvens, dicit per unitatem nominis mysterium plenum fieri, quia qui Christum dicit, et Patrem a quo Filius, et Spiritum sanctum etiam designat: qui etiam Patrem dicit, et Filium et Spiritum paritet ostendit: et qui Spiritum nominat, Patrem a quo procedit Spiritus, et Filium, cujus etiam Spiritus est, nuncupat. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, etiam in Spiritu baptizatur, secundum illud: "Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto", et Apostolus: "In uno Spiritu baptizati sumus".