Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Versus 6

"Quadrupedia terrae," etc. RAB. " Miror quosdam hoc interpretari super escis, etc., usque ad mysterium hujus visionis exposuit."

Versus 18

"Ergo et gentibus," etc. Hoc est quod in Job legitur: Ab Aquilone aurum veniet, et ad Deum formidolosa laudatio, quia prius frigido gentium in pectore splendor fidei exortus est, et pro eadem inopinata fide, Judaea Deum tremendo glorificat.

Versus 19

"Et illi quidem," etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui "dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum." Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.

Versus 20

"Erant autem quidam." RAB. " Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Graecos conversati sunt in dispersione."

Versus 21

"Multusque numerus." BEDA. "Jam post revelationem evangelicae syndonis (in qua sancta animalia superna spe quiescerent) coepit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias, insulas et civitates non solum Judaeis, sed etiam gentibus Evangelium praedicatur."

Versus 22

"Et miserunt Barnabam." RAB. "Barnabas virilis in bonitate. Barnabas saepe in hoc libro laudatur, ne ob indignitatem meriti apostolatu caruisse credatur, qui postea ab apostolis gentium apostolus est ordinatus."

Versus 23

"Et hortabatur," etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.

Versus 25

"Tarsum." Dictum est enim superius quod fratres deduxerunt eum nocte Caesaraeam et dimiserunt Tarsum.

"Ut quaereret Saulum." Ecce bonitas Barnabae, qui non solus praesumit docere plebem, sed apostolatus quaerit consortem.

Versus 26

"Discipuli, Christiani. In his," etc. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis: "Nolite solliciti esse de crastino". Sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet, ut in opere suo non regnum Dei, sed temporalia intueatur. Ad hanc ergo regulam hoc praeceptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus: sed in militia Dei ista non cogitemus.

Versus 27

"Prophetae." RAB. "De quibus dictum est: "Et prophetabunt filii vestri". Laus est Antiochiae quo multi perfecti conveniebant."

PrevBack to TopNext