"Erant autem in Ecclesia," etc. Iidem erant prophetae et doctores. Vel, alii eorum prophetae, alii doctores fuerunt.
"Niger." RAB. "A colore, si Latinum est. Vel, ascendensinterpretatur, si Hebraeum."
Versus 4
"Missi a Spiritu sancto." RAB. "Ab hominibus dimissi, mox a Spiritu sancto mittuntur ad Seleuciam. Dux itineri eorum fuit, qui eos separavit a caeteris."
"Abierunt Seleuciam." ID. "In quibusdam exemplaribus invenitur: "Abierunt Seleuciam, quae est Salamina;"duo autem sunt nomina unius civitatis."
Versus 7
"Sergio Paulo." Duo unius nomina sunt, Sergius et Paulus.
Versus 8
"Elymas." RAB. "Elymas, secundum quosdam interpretatur, "Dei mei mensura,"vel "Magus,"et ideo resistebat."
"Avertere." ID. "Eum qui incoeperat converti, a fide ad transgressionem volebat convertere juxta nomen suum."
Versus 9
"Saulus." ID. "Saulus interpretatur Tentatio respicientis, vel securitas, vel mirabilis."
"Qui et Paulus." BEDA. "A Sergio Paulo proconsule (quem fidei subegit) sortitus est nomen Pauli."
Apte gentium apostolus de gentili nomen sortitur.
RAB. "A Sergio Paulo dictus est apostolus, Paulus, e c., "usque ad, Ego sum minimus apostolorum"."
Versus 11
"Et nunc," etc.
"Eris caecus," etc. Oportuit Paulum miracula agere ad consummationem apostolatus, quem diu contra stimulos calcitrantem Dominus elegerat.
Versus 14
"Antiochiam Pisidiae." RAB. "Ad differentiam alterius Antiochiae, ut creditur; sed a multis eadem esse putatur."
"Sederunt." ID. "Quasi audituri legem, non praedicaturi. Ecce exemplum humilitatis."
Versus 19
"Terra Chanaan," etc. RAB. " Id est promissionis, quae ideo (ut plerisque videtur) Israeli est data, etc., usque ad et ideo maledici meruit."
Versus 20
"Dedit," etc. Tempus judicum transit ad probandam patientiam Dei.
Versus 26
"Vobis." RAB. "Judaeis. "Non veni nisi ad oves quae perierunt domus Israel". Vel vobis, qui estis dispersi, quia (ut sequitur) habitatores Jerusalem repulerunt illud."
Versus 27
"Judicantes." ID. "Jesum esse reum mortis. Vel, judicantes voces prophetarum, id est non credentes: qui enim detrahit fratri, detrahit legi, et judicat legem, quanto magis Christo detrahentes?"
"Sancta David fidelia." BEDA. "Isaias Novi Testamenti mysteria praegustans, ait: "Constituam vobis testamentum aeternum sancta David fidelia."In Hebraeo: "Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fideles.""
Versus 35
"Non dabis," etc. ID. "Post resurrectionem non moritur, mors illi ultra non dominabitur, et ideo dicit sancta fidelia, id est incorrupta et aeternaliter permansura."
Versus 41
"Videte contemptores." In Graeco: Audite contemptores, et respicite et disperdimini.
"Admiramini." RAB. "Sic junge: "Admiramini et dispergimini"ab Assyriis et Chaldaeis, novissime a Romanis, quia opus operor utriusque vindictae."
"Non credetis," etc. Vel propter utriusque vindictae magnitudinem, non credere dicuntur donec completae fuerint.
Versus 43
"Et colentium." ID. "Bene legitur "colentium Deum,"sicut in Graeco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judaei, Graece vocati proselyti."
Versus 46
"Primum." ID. "Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens praeripuit sanitatem."
"Aeternae vitae." Non quia scirent vitam aeternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.
Versus 47
"Sic enim," etc. ID. "Prophetia est praeceptum immobile nobis: primum dicitur, deinde infertur Prophetae testimonium ad personam Patris loquentis ad Filium."
"Posui te." Non ait, "Posui vos," quia quod Christo dicitur, hoc ad apostolos, qui membra ejus sunt, pertinet.
"Posui te in lumen gentibus." BEDA. "Hoc dictum est specialiter Christo, et tamen idem sibi dictum esse arbitrantur apostoli, quia membra ipsius sunt: sicut propter ejusdem corporis unionem dictum est, "Saule, Saule, quid me persequeris?"etc."
Versus 48
"Praeordinati." Ordo hic est, ut post labores praesentes et mortificationem carnis, vita sequatur.
Versus 50
"Religiosas mulieres." RAB. "Sive de Judaeis qui legis religionem servabant, sive de gentibus religionem salvare incipientes."
Versus 51
"Excusso pulvere," etc. Secundum praeceptum Evangelii, excutitur pulvis in testimonium quod inanem fecerunt laborem.
RAB. "Merito excutitur pulvis, quia in judicio sic a Christo ejicientur, sicut "pulvis quem projicit ventus a facie terrae". Si vero apostolos reciperent, pedes suos, id est sensus, a pulvere, id est vitiis, solverent."