"Confugerunt." RAB. "Fuga apostolorum non plus fuit ex timore, quam amore verbi Dei."
"Et universam," etc. Quod in Graeco sequitur: "Deus autem pacem fecit," quidam Latini codices minus habent.
Versus 10
"Levaverunt." RAB. "In hoc notatur petulantia. Vel, altior erat sententia quam sua lingua barbara et unius Dei ignara."
Versus 12
"Coronas." ID. "Ut faciem templi juxta ritum gentium ornaret, vel eis (quasi diis immolaturus) imponeret. Mos erat gentilium: ut deorum suorum honori sacrificantes sumerent coronas, victimis simul coronatis."
Versus 16
"Implens cibo," etc. ID. "De carnalibus loquitur, quia laetitia est de cibis et vino quod laetificat cor hominis."
Versus 18
"Traxerunt." ID. "Ad lapidandum sicut cadaver, de hoc ipse ad Corinthios: "Semel lapidatus sum", etc."
Versus 21
"Ut permanerent in fide." ID. "Contra multas tribulationes: quia multitudo tribulationum fidei poscit perseverantiam."
"Quoniam per multas tribulationes." Labor praemittitur, dehinc regni introitus praedicatur, quia spes praemii solatium est laboris.