Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Versus 2

"Pyra." RAB. "Quidam dicunt pyram nomen ligni esse."

Versus 8

"Dysenteria" vel dysin.

BED. "Est passio intestinorum."

"Salvavit eum." Cur infidelem infirmum prece salvat, qui Timotheum, Trophimumque infirmos fideles sic tractat, ut unum curet, alterum relinquat? nisi quia ille per miraculum foris sanandus erat, qui interius non vivebat: hoc autem non indigebant, qui intus salubriter vivebant.

Versus 13

"Puteolos." Puteoli locus est ultra Romam ubi Virgilius fecit balnea medicinalia, singula propriis inscripta titulis (ut dicitur) contra quam, scilicet valerent aegritudinem. Unde Salernitani invidia ducti, supervenientes in manu forti, titulos destruxerunt, et aedificia mutilaverunt.

Versus 15

"Audissent fratres." RAB. "Christiani Romae habitantes unde? patet Paulum non primo praedicasse Romanis."

Versus 30

"Conductu." Id est in libera custodia per quam conducebatur, vel in sua concione qua contra Judaeos disputabat.

Versus 31

"Sine prohibitione." RAB. " Post passionem Domini vigesimo quinto anno, etc., usque ad Petrus et Paulus martyrio coronati sunt."

PrevBack to TopNext