Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Versus 1

"Ut autem judicatum est eum navigare," etc. In Graeco: Ut judicatum est nos navigare in Italiam, tradiderunt Paulum et quosdam alios vinctos centurioni.

Versus 2

"Adrumetinam." RAB. "Id est ad Romam navigantem secundum quosdam, sed melius derivatur de nomine civitatis Africae quae Adrumetis dicitur."

Versus 5

"Venimus Lystram." BED. "Pro Lystra, in Graeco Smyrna scriptum est. Hieronymus vero Myrrham ponit."

Versus 9

"Jejunium." RAB. "Fames magna in navigio infirmiores reddens nautas. Alii dicunt tunc fuisse quadragesimam ante natale Domini, quod non est probabile. Melius jejunium septimum putandum est, in quo occisus erat Godolias. Vel dies jejunii decimi in Januario, quando cognoverunt in Babylone captivi templum esse destructum."

Versus 12

"Portum," etc. ID. "Portus Cretae dicitur qui est in Phoenice e regione Cretae: portum autem Cretae petebant, quia Cretam navigabant."

"Ad Africum," etc. Africus stat inter meridianam plagam et occidentalem, magis vergens ad occidentalem; Corus inter septentrionalem et occidentalem, plus deflexus ad occidentem; et provincia Phoenicis Cretam habebat ad occidentem.

Versus 13

"Asson." RAB. "Nomen est loci sic vocati, quia inde solvebantur naves in mare progredientes."

Versus 14

"Typhonicus." Alia translatio: ventus tempestuosus.

"Euroaquilo." RAB. "Id est Boreas, ventus inter aquilonem et orientem; hic ventus erat contrarius navi navigaturae in Phoenicen."

Versus 17

"Syrtim." ID. "Angustia sive tribulatio dicitur Syrtis."

Versus 21

"Oportebat quidem," etc. ID. "Quasi dicat: Deum non audistis, quod supra hortabatur eos Paulus; vel oportebat me audito, id est ut audiretis me."

Versus 26

"In insulam autem quamdam oportet nos devenire." ID. "Quasi dicat: Pro signo est prophetia veritatis de insula, ut, cum ad illam venerint, de salute sua certi sint."

Versus 27

"In Adria." Regio est ad quam navigabant; vel, nomen cujusdam freti in Tyrrhenc mari, seu potius videtur nomen illius terrae de qua Adriaticus sinus vocatur. Aliter, Adria pluraliter accipitur pro scopulis, et ideo putabant nautae regionem apparere. In libro Hebraeorum nominum, Adria, continens mala, vel locus malorum dicitur.

Versus 33

"Sumere cibum." BED. "Nemo saeculi tempestates evadit, nisi qui pane vitae pascitur, et qui in nocte tribulationum, sapientiae, fortitudini, temperantiae et justitiae innititur, auxilio Domini coruscante portum salutis consequitur, ita ut saeculo expeditus, flammam dilectionis qua calefiunt interiora, quaerat."

Versus 37

"Eramus universae animae." RAB. "Non ait viri, quia fortasse erant et mulieres; vel, propter confusionem Christianorum, militum et nautarum ita dicitur."

Versus 41

"Bithalassum." BED. " Graeci Thalassan vocant mare, etc., usque ad et mare a Graecis dicitur Thelasson."

PrevBack to TopNext