On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 2
Versus 22
"Moyses quidem." Exempla ponit, non de omnibus qui locuti sunt, vel quae, sed de aliquibus duntaxat.
"Quoniam prophetam," etc. Filius Dei de populo Israel carnem assumpsit, apparens in similitudine Moysi, ut sicut ille carnalem Israel caeremoniis et sacris legibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Jesus per gratiam Evangelii spiritualem Israel ad coelum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt ejecti, sic qui doctrinam Evangelii despiciunt per ultores spiritus de coetu sanctorum pellentur.
Versus 23
Versus 25
"Testamenti." BEDA. "Ex illo testamento quod ad Moysen, etc., "usque ad, in semine tuo benedicentur omnes gentes.""
"Patres." Posuit plurale "patres," et non singulare "patrem," quia non soli Abrahae, sed Isaac et Jacob promissum est.
"In semine tuo," etc. BEDA. "Semen Abrahae Christus est - in fide cujus omnibus familiis, Judaeis scilicet et gentibus, benedictio promissa est."