Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 1

"Sacerdotes et magistratus," etc. Hi doctores et judices populi esse videbantur.

"Sadducaei." Hi negabant resurrectionem: et ideo in doctrina apostolorum qui annuntiabant resurrectionem, dolebant.

Versus 2

"Dolentes," quod ad audiendos apostolos conflueret multitudo.

"Resurrectionem." Hoc est maxime contra Sadducaeos: utrique vero dolebant quod Jesum, quem ut hominem occiderant, apostoli a Deo Patre glorificatum affirmabant.

Versus 4

"Et factus est," etc. Si in quinque millibus hominum quos in eremo Dominus pavit, populus legis a Christo liberatus accipitur, possunt et hic quinque millia ab apostolis instructa populum gentium designare: ejusdem legis spiritaliter mysteria secuturum. Et bene utique vesperi coelesti munere donantur, quia cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, etc.

Versus 11

"Hic est lapis." RAB. "Hic respondens ad interrogata de Christo praedicat, et maxime de David, cui, veluti patriarchae suo, prae caeteris crediderent."

"Reprobatus." AUG. "De lapide reprobato historia non habetur."

Versus 13

"Sine litteris," etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticae artis peritiam non haberent, haec dicebantur.

"Idiotae." Idiotae dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: ἰδίωμα Graece, Latine proprietas.

BEDA. "Illitterati mittuntur ad praedicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: "Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi"."

Versus 19

"Petrus vero," etc. RAB. "Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur."

Versus 20

"Non enim possumus." Id est, nolumus, vel in naturam versum est (ut angelis confirmatis) non peccare.

Versus 21

"Clarificabant." In Graeco: Omnes clarificabant in eo, quod factum est: et non habetur in eo quod acciderat.

Clarificantur facta vel dicta, quando fama vulgante in notitiam plurimorum deferuntur. Deus autem glorificatur in factis hominum, quod est proprium Christianae pietatis et humilitatis, ipso dicente: "Videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est".

Versus 22

"Annorum enim," etc. Unde apparuit amplior gloria vel gratia virtutis, et ideo non aetatem hominis, sed tempus infirmitatis dicit.

Versus 24

"Unanimiter," etc. Sine sono. Vel perfectione unanimitatis, secundum illud: Si duo vel tres convenerint in unum in nomine meo, de omni re quam petierint, fiet illis.

Versus 25

"Fremuerunt gentes." Fremitus est vox leonis. Unde Jeremias: "Facta est mihi haereditas mea quasi leo in sylva: dedit super me vocem".

"Meditati sunt inania." De Christo venturo, vel ut in morte detineretur.

Versus 26

"Convenerunt." Herodes et Pilatus convenerunt in amicitiam.

Versus 27

"Unxisti." Nomen Christi exponunt. Christi, a chrismate, id est unctione, secundum illud: "Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis".

Versus 29

"Cum omni fiducia." Hoc Deum postulant, ut cum omni fiducia possint loqui verbum Dei.

Versus 30

"Per nomen." In Graeco: "Per nomen pueri tui Jesu," quod magis apostolorum votis congruit, qui satagebant, ut homo crucifixus a Judaeis clarescentibus miraculis, per nomen ejus, qui est in coelum assumptus, ipsemet Dei Filius innotesceret.

Versus 31

"Motus est locus." Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est.

Versus 32

"Erat cor unum." Qui mundum reliquerant, non de nobilitate generis gloriantes se aliis praeferebant, sed sicut unius ejusdemque matris Ecclesiae visceribus editi, eodem fraternitatis amore gaudebant.

"Nec quisquam eorum." Virtutes quas possident justi, non suas judicant esse, sed eorum quorum utilitati dispensant.

"Communia." Graece κοῖνα· unde coenobitae, id est communiter viventes. Coenobia habitacula eorum.

Versus 33

"Reddebant apostoli." Discernit ordinem doctorum et auditorum. Nam multitudo credentium, rebus temporalibus spretis, copula charitatis invicem jungebantur. Apostoli vero, virtute fulgentes, mysteria Christi pandebant.

Versus 36

"Joseph." RAB. "Auctus Barnabas filius consolationisinterpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni."

"Quod est interpretatum." Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis praesentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbae, vocatus est.

"Filius consolationis." RAB. "Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos."

PrevBack to TopNext