Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Versus 3

"Tentavit." RAB. "Praeteritum "tentavit"ponit, quia perfecta erat tentatio. Tribus modis tentatio agitur, suasione, delectatione, consensu: quod totum impletum est in Anania."

"Et fraudare." ID. "In hoc videtur mendacium fuisse, quia totum voverat. Melius est autem non vovere quam post votum non solvere Spiritui sancto."

Versus 4

"Sed Deo." Supra dixerat: "Spiritui sancto:" patet ergo Spiritum sanctum esse Deum.

Versus 5

"Cecidit." RAB. "Legum initia semper vindictis commendantur. Duo filii Aaron ignem offerentes consumuntur: Oza sustinens arcam mortuus est. Cecidit ille, ut caeteri praevaricatores exemplo ejus terreantur."

"Et factus est timor," etc. BEDA. "Anticipatio: quoniam solius viri morte ante uxoris exitum pauci audierant, quamvis de paucis dici potuerit, quod timuerunt."

Versus 7

"Horarum," etc. RAB. "Parvum tempus poenitentiae datur uxori, cujus culpa magis est venialis quam mariti, utpote quae consensit capiti."

Versus 8

"Dic mihi," etc. ID. "Culpam uxoris, interrogans, declarat ex ipsius confessione, quam maritus suam monstraverat in opere."

Versus 9

"Quid utique," etc. Increpative dictum? vel sic distinguendum: quid? quasi: Quid est hoc: deinde sibi ipse respondet et dicit: Utique convenit inter vos tentare Spiritum Domini?

"Tentare," etc. RAB. "Tentatio Spiritus in hoc erat quod probaverunt quanta sit ejus scientia."

"Sepelierunt." ID. "Ex hoc multi exemplum sumunt, ut uxores ad viros suos sepeliant. Alii indignum putant, ut de praevaricatoribus exempla capiant, quibus in crimine simul et morte et sepultura meritum, aequale fecerat consortium."

Versus 11

"Et factus est." Prius Ananias a Saphira in conspectu Ecclesiae cito mortui sunt, ut apostolica auctoritas, quanta esset, ostenderetur: et quam magnum peccatum esset, quod oblatum est, iterum ab Ecclesia retrahere monstraretur, et caeteri hujus exemplo castigarentur.

Versus 12

"Apostolorum." Dicitur pluraliter apostolorum, quia non per manum solius Petri; licet enim pro honore ejus caeteri taceantur, non tamen facta eorum tacentur.

Versus 13

"Caeterorum," etc. Exemplo Ananiae et uxoris: poena enim duorum qui fraudulenter eis se conjunxerant, caeteris tribuit exemplum.

Versus 14

"Augebatur," etc. RAB. "Tanta erat multitudo credentium, ut fidei crescente fortitudine, sola sufficeret umbra. Vel: Tot erant tunc infirmi a credentibus allati, ut omnes non possent contingere."

Versus 17

"Haeresis." RAB. "Haeresis scissiointerpretatur, quia haereticus, spretis aliorum dictis, quod sequendum putat eligit."

"Sadducaeorum repleti," etc. Sadducaei interpretantur justi, dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas praeter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.

Versus 20

"Vitae hujus." RAB. "Christianae, vel aeternae. Hoc autem ideo non additur, quia famosa erat secta Christianorum, pro qua traditi erant carceri."

Versus 23

"Carcerem quidem," etc. Insani Judaei qui stimulante invidia dicunt furantibus apostolis Jesu de monumento sublatum, cujus furto dicant apostolos de carcere clauso ablatos.

Versus 24

"Magistratus." Secundum Graecum "magistratus" legendum est in singulari numero, sicut et in sequenti ubi dicitur: Tunc abiit magistratus cum ministris.

"Ambigebant." Nec sic credunt: malitia enim interior cor perfidum signis etiam manifestis obdurat.

Versus 28

"Praecipiendo" etc. In Graeco: "Nonne praecipiendo praecepimus vobis?" Nam sic loqui, magis convenit interroganti.

"Replestis Jerusalem." Principem civitatum, in qua etiam nos conversamur. In hoc ignoranter laudant apostolos, qui nec territi minis cessant praedicare.

"Super nos sanguinem." RAB. "Patet per antiphrasim dictum esse: "Sanguis ejus super nos.""

Temeraria interrogatio pontificis refutatur responsione prudenti.

ID. "Interrogant, solet enim in verbis esse dubietas, cum in corde firma teneatur sententia."

Versus 30

"Deus patrum." RAB. "Non novus, nec a nobis nuper inventus: hoc autem dicit, ut eorum inobedientia sit inexcusabilis."

Versus 32

"Spiritus sanctus." Nos Spiritus sanctus roboravit, ut vobis etiam resistentibus magnalia Dei firmiter praedicemus, in nobis loquens format verba quae auditis.

"Omnibus." RAB. "Non nobis solis, sed omnibus obedientibus, etiam vobis, si velitis accipere. In hoc ad poenitentiam provocat."

Versus 34

"Gamaliel." Hic erat discipulus apostolorum, ut putatur, remanens apud Judaeos consilio Apostolorum, ut pessima destrueret consilia, et furorem eorum mitigaret.

Versus 36

"Theodas." BEDA. "Theodas persuasit multis sublatis ex urbe facultatibus suis ripas Jordanis obsidere, et cum esset magus, prophetam se dicebat, et diviso fluvio se praebere transitum promittebat. Cui jussu Fadi procuratoris equitum turba superveniens, multis peremptis aut captis, ipsius caput Hierosolymam revexit."

Versus 37

"Judas Galilaeus," etc. De hoc Josephus dicit quia cogebat populum ne tributa solvendo Romanis libertatem amitteret: proferens ex lege soli Deo serviendum, et eos qui decimas dabant, tributa non dare debere. Quae haeresis intantum crevit, ut Pharisaei et multa pars populi Christum interrogarent, an liceret tributa dare Caesari.

Versus 40

"Caesis," etc. RAB. "Ecce fortitudo fidei patet, quae nec verbis cohiberi poterat, nec flagellis. Prius sunt sermone prohibiti, modo flagellis caesi."

Versus 41

"Quoniam digni." Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia "Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum".

Versus 42

"Omni autem die," etc. Saepe talia interponuntur capitula, breviter multa colligentia, ut quasi finis praeterito sermoni, et fundamentum statuatur sequenti.

PrevBack to TopNext