On this page
Caput 10
Caput 10
Versus 1
Versus 2
Versus 4
Versus 6
"Juravit," etc. Et per hoc firmiter statuit, quia Deus erat: "Nam si Christus resurrexit, et nos resurgemus".
Versus 7
"Consummabitur mysterium." Tempore Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius praedicatio, quamvis praedicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium praedicandi; alii autem idem praedicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus praedicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende praedicationem merito subtrahi.
Versus 8
"Et audivi." Quasi dicat: Ostensa destructione quae erit tempore Antichristi, et inde etiam praedicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quae vidit interim praedicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et praedica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem praesentis Ecclesiae hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur.