On this page
Caput 11
Caput 11
Versus 2
"Civitatem sanctam." Id est Ecclesiam ad juste vivendum congregatam, et virtutibus imbutam persequentur mensibus quadraginta duo, id est tribus annis et dimidio, quibus regnabit Antichristus; quasi dicat: Sciatis omnes persecutiones quae sunt in praesenti, et quae fuerunt in praeterito ab Antichristo procedere, sicut illas quae erunt in tempore suo.
Versus 3
Versus 11
Versus 13
Versus 15
Versus 19
"Et apertum est." In hac quarta visione habes materiam bene ornatam et bona auxilia habentem, scilicet de pugna Ecclesiae quae a diabolo impugnatur et aperte et occulte, et in omnibus his ostendit Joannes eam superare per quod maxime armat fideles ne deficiant in aliqua tribulatione. De pugna ergo Ecclesiae pendet cognitio ex tertia visione, quae est de injuncto officio praedicandi. Apertum est templum Dei, id est, datus est Spiritus sanctus, per quem mysteria Ecclesiae, quae per secundum tabernaculum figurabantur, revelata sunt fidelibus.