On this page
Caput 13
Caput 13
Versus 1
Versus 3
Versus 6
Versus 10
"Qui in captivitatem." Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus, vel ipse diabolus.
Versus 11
"Et vidi." Descripta tribulatione quae erit per Antichristum, et suos participes, subjungit aliam quae fiet per suos apostolos quos ipse per totum mundum sparget.
Versus 12
Versus 13
Versus 18
"Qui habet." Cum liber praesens Graece sit editus, secundum Graecos numerus est quaerendus apud quos omnes litterae numerum significant. Nomen ejus Antemos quod ei competit, qui Christo contrarius dicitur: A, unum; N, quinquaginta; T, CCCC; E, quinque; M, quadraginta; O, septuaginta; S, CC. Vel Arnoyme, id est nego, qui Christum negat Deum, in quo idem numerus: A, unum; R, CC; N, quinquaginta; O, LXX; Y, CCCC; M, XL; E, quinque. Vel Teian, id est sol gigas, quod vero Christo, usurpative convenit Antichristo: T, CCC; E, quinque; I, X; iterum T, CCC; A, unum; N, L. Vel Latinis litteris: Diclux, quia ipse se lucem esse dicet: D, quingenti; I, unum; C, centum; L, quinquaginta; V, quinque; X, decem; et sic eadem summa.
Sex primus perfectus numerus est, et significat illos minus perfectos qui conjugati sunt, et pro modo suo decem praecepta servant. Sexaginta significat mediocriter perfectos, qui, dimissis legalibus conjugiis in castitate permanent, et iterum decem praecepta pro modo suo complent. Centum significat perfectissimos qui mentis et corporis integritatem non violant et decem praecepta perfectissime servant. "Hi reddunt fructum, alii tricesimum, alii sexagesimum, alii centecimum." Et discipuli Antichristi tunc dicent neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerint aliquem de fructibus illis.