On this page
Caput 12
Caput 12
Versus 1
"Et signum." Et ex his vidi istud procedere, scilicet fidei gratiam, id est quiddam magnum significantem. Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum quae fuerunt in secunda visione, et de injuncto officio praedicationis, quod habuimus in tertia, ut istam quartam quae de pugna Ecclesiae et diaboli est, ex his duabus, id est secunda et tertia, ostendat pendere.
Versus 4
Versus 10
Versus 14
"Et datae sunt mulieri," etc. Quae etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem.
"Aquilae." Illi dicuntur aquilae, qui per conversationem vitae coelum petunt, et ideo in Deo fixum habent intuitum.
"Per tempus, et tempora," etc. Si accipitur illius Ecclesiae status quae erit tempore Antichristi, dicetur aliter "per tempus et tempora et dimidium," etc., pro praedicatione Heliae et Enoch; si generalis Ecclesiae tempus accipitur, dicitur "per tempus, et tempora, et dimidium," etc., aliter pro praedicatione Christi facta tribus annis et dimidio, quia Christi praedicatione pascitur Ecclesia quotidie.