On this page
Caput 20
Caput 20
Versus 1
"Et vidi angelum." Dicta damnatione Babylonis et Antichristi et pseudo apostolorum, supponit damnationem ipsius diaboli, et praeponit causam quare et tempus quo damnabitur: et quis illum poterit vincere, scilicet ille qui in humili adventu potuit illum ligare quantum voluit, glorificatus eumdem omnino destruere poterit.
Versus 3
"Et misit eum," etc. Quia ejectus a fidelibus, in malis coepit dominari atrocius: sic legitur in Evangelio, quod intravit in porcos.
Versus 4
"Et vide sedes." Ligato diabolo, vidi solutos fideles, et minores praelatis suis obedire paratos, et praelatos judicare subditos. Vidi in tempore ligationis Ecclesiam ad bene operandum ita solutam, et hoc eodem tempore, illos qui pro Christo moriuntur vidi statim in gloriam intrare, nunquam ad inferos descendere, sicut Abraham et caeteri prophetae descenderunt, quamvis justi fuerunt.
Versus 5
"Caeteri vero mortuorum non vixerunt," id est, aeternas patientur poenas, et in hoc praesenti, quia statim moriuntur.
Versus 6
Versus 11
"Et vidi thronum." Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem poenam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Saepe locutus de glorificatione sanctorum et de poenis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.
Versus 12
"Et libri aperti sunt." Libri, id est, divina praecepta quae qui dimiserunt, scient se pro merito puniri; vel libri sunt conscientiae singulorum, quae apertae omnibus erunt.