On this page
Caput 21
Caput 21
Versus 1
Versus 3
"Vocem magnam de throno." Cum dixisset se vidisse innovationem elementorum et glorificationem sanctorum, incognitum id erat, et, ne incredibile videretur, apponit auctoritatem sanctorum Patrum, qui hoc praedixerunt.
Versus 5
Versus 6
"Factum est." Ne quaereret aliquis: Quid post illam innovationem futurum est, dicitur sibi nihil restare faciendum.
Versus 10
Versus 11
Versus 12
"Murum." Id est Christum defensorem, qui magnus in Sion, altus cum Patre. Vel intellige defensores aliorum, qui sunt magni in vincendo alios. Alii ne vincantur, id est, apostolos vel prophetas, vel angelos veritatis nuntios.
"Portas duodecim." Id est, patriarchas, per quorum exemplum alii ad fidem introducuntur. Vel portae, apostoli, qui alios introducunt in Ecclesiam. Angeli, id est, subditi qui perfecte instructi in loco angelorum sunt substituti. Numerus portarum duodecim, quae per quatuor mundi partes sub ternario comprehenduntur, ad mysterium pertinet duodecim apostolorum, per quos fides Trinitatis diffunditur per orbem quadripertitum.
Versus 13
"Ab oriente portae tres." Oriens, Judaei: a quibus sol justitiae ortus est, et in his portae tres, quia in his primum fides Trinitatis, nuntiata ab apostolis et a prophetis. Aquilo, frigidae gentes: quae post Judaeos crediderunt. Ab austro, id est a claritate fidei, quae est ab adventu Christi. Ab occasu, id est ab ultima aetate mundi quae per Eliam et Enoch fidem Trinitatis recipiet.
Versus 14
Versus 15
"Et qui loquebatur mecum." Vidi civitatem istam ita munitam et ornatam, et non omnes ibi vidi aequales inter se: sed unumquemque perfectum pro modo suo.
Versus 16
"In quadro posita est." Quatuor latera, fides, spes, charitas, operatio, quae sunt aequalia, quia quantum quis credit, tantum sperat: quantum sperat, tantum diligit: quantum diligit, tantum operatur. In quadro ergo, quia robusta fide, longanimis spe, ampla charitate, efficax opere. Vel quatuor latera sunt quatuor principales virtutes, quarum una non debet aliam excedere. In homine ergo est prudentia appetendi boni et vitandi mali, quam sequitur temperantia, ut a voluptatibus homo se retrahat: post haec est fortitudo, ut quod intelligit, operetur: dehinc justitia, ut sic suos actus temperet, ne nimis justus vel sapiens sibi videatur.
Versus 18
Versus 19
"Jaspis." Viridis est hic lapis, et ideo virorem fidei immarcescentem significat. Vel "jaspis" est sanctorum fides non marcescens, sed semper in operis virore perseverans.
"Sapphirus." Similis est sereno coelo, qui percussus radiis solis ardentem emittit fulgorem; significat autem altitudinem spei sanctorum quorum conversatio in coelis est, qui et a vero sole innovati ardentius aeterna quaerunt, et alios quaerere docent, dicentes: "Nostra conversatio in coelis est".
Versus 20
"Sardonyx." ID. " Quintus tricolor, niger in imo, candidus, etc., usque ad quod quinque sensibus agitur, quinta dicitur."
"Sardius." Sextus sanguinei coloris unicolor, martyrii gloriam significat. Sextus quia sexta feria crucifixus est Christus. Vel Sardius rubeae terrae habens speciem, significat sanctos qui licet cum mentis sublimes intellectu, tamen fragilitatis suae recordantur attendentes se filios Adae, qui rubra terra dicitur, qui sexta die factus est, unde et sardius sextus inducitur.
"Beryllus." BED. " Octavus est praedicantium operatio. Lucet beryllus, etc., usque ad cura terrenae administrationis ad pallorem activae vitae redeuntes."
"Topazius." Nonus ponitur hic lapis, quia rarior et pretiosior, et habet duos colores ex auro et aetherea claritate, maxime lucens cum splendore solis tangitur, superans omnium gemmarum claritates, in aspectum suum singulariter provocans aspicientes, quem si plus polis, obscuras: si naturae relinquis, clarior est: et nihil est charius regibus inter divitias. Contemplativam vitam significat, quam sancti reges omnibus operum divitiis et gemmis virtutum praeferunt et in eam maxime aspectus suos dirigunt, et tanto amplius, quanto frequentius divina illustrantur gratia. Ex interna charitate color aureus, ex dulcedine contemplationis aethereus, quae ex attritu saeculi semper obscurascit, vix enim potest quis simul doloribus attingi, et tranquilla mente coeli gaudia intueri. Vel si polis, quod si dignitatibus saeculi honoras eos, et ornas, obscuras: quia contemplationi minus vacant, vel minori meritis fiunt. Et sicut in octavo est activa vita, sic in nono contemplativa quae est angelorum, quorum sunt novem ordines. Dicunt quidam quod omnium lapidum colores habet, unde et nomen habet, quia pan, id est omne. Et invenitur in insula Aegypti, quae dicitur Topazon, significat sanctos omnibus coloribus virtutum fulgidos.
"Chrysoprasus." In India nascitur viridis aureaeque misturae. Quidam etiam purpureus cum guttis aureis, significat eos qui virorem aeternae patriae charitate merentur, et aliam purpuream martyrii ostendunt, et quia exemplum Domini sequuntur, in India, id est, prope ortum solis sunt, et cum Christo regnare exspectant. In denario numero sunt, decalogus impletur per dilectionem, quae non finitur. Igitur in chrysopraso opus martyrii signatur et praemium. Chryson, aurum: prasos, porrum dicitur.
"Hyacinthus." Undecimus est hic lapis, cum aere mutatur in sereno perspicuus, in nubilo obscurus, significat discretissimos doctores omnibus qualitatibus, moribus, aetatibus, intellectibus se contemperantes.
"Amethistus." Duodecimus lapis est purpureus, misto colore violae et rosae quasdam flammulas de se effundens. Purpureus color, significat coelestis regni habitus, angelicae societatis principatum ad quem venturi sunt sancti. Viola humilem sanctorum verecundiam cum odore bonae operationis. Rosa pretiosam mortem martyrum, qui non modo inter se, sed etiam ad inimicos et persecutores flammas charitatis emittunt. Significat igitur amethistus coelestis regni semper memoriam in cordibus humilium, et illam egregiam virtutem, ut etiam pro inimicis orent, et de salute eorum curent, quae est virtus virtutum. Colorum varietas virtutum multiplicitas.
Versus 21
"Et duodecim portae." Quasi dicat: Dixi esse duodecim portas, et cum ita sint duodecim illae portae, id est prophetae introducentes ad fidem Trinitatis ex quatuor mundi partibus.