On this page
Caput 22
Caput 22
Versus 1
"Et ostendit." Postquam situm civitatis, dignitatem ejus, et muros et fundamenta ostendit, describit refectionem quam Deus civitati praebuit, et in praesenti, maxime in futuro. In praesentia Deitatis vel imitatione vitae Agni, qui proposuit nobis in se exemplum.
Versus 2
"Et ex utraque." Circa flumen, id est, in hac vita habemus "lignum vitae," id est corpus et sanguinem Christi, in quibus reficimur ultra flumen, id est, in futuro habebimus ipsum praesentem. Vel per circa flumen, accipiamus tempus ante baptismum, per ultra, illud quod fuit post baptismum, ut denotemus fideles et in veteri et in nova lege salvatos per Christum, quod significavit Moyses qui duxit filios Israel usque ad flumen Jordanis, et Jesus filius Nave, qui de flumine Jordanis duxit eos in terram promissionis.
"Lignum vitae." Quasi dicat: Ipse refectionem dat, ipse etiam dat eis qui pararent eos quibus ipse reddat.
Versus 6
Versus 14
"Beati qui lavant," etc. Quia dixerat: Nocens noceat, sordens sordescat, ne aliquis malus diceret: Cum sim malus, quare me poeniteret? dicit. Non solum beati sunt qui majorem respuunt persecutionem, sed etiam illi qui contaminaverunt stolas suas quas in baptismo acceperunt, si deinde laverint eas, et eos peccasse poeniteat.
Versus 16
"Ego Jesus." Commendavit Joannes librum, per angelum, per sui dignitatem, modo etiam per auctoritatem ipsius Christi. Quasi dicat: Omnes audientes sciant "quod ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec. Stella splendida." Clara stella, id est, magna charitas annuntians diem, id est futuram beatitudinem, per meam resurrectionem in mane factam
Versus 17
"Et spiritus," id est Trinitas, quae pro puritatis excellentia spiritus dicitur: "Et spiritus et sponsa dicunt," etc. Hic etiam subdit testimonium Trinitatis et fidelium, quasi: Ideo debetis recipere, quia spiritus et sponsa, etc.