On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 1
"Et vidi." Postquam Agnus quae de se praedicta erant implevit et Ecclesiam suam testimonio prophetarum et angelorum in fide solidavit, aperuit eis sensum ut intelligant Scripturas, et per praedicatores exterius denuntiat, quod pro hac fide pati deceat, et quae auxilia, vel quas coronas suis praeferat, quia facta memoria de reparatione, si de tribulationibus taceret, jam possent deficere, si de improviso tribulatio insurgeret.
"Quod aperuisset." Signatus erat iste liber, quia omnia Christus vel in se, vel in suis aperuit. Ipse enim suis aperuit sensus, ut haec sigilla in Scripturis intelligerent. In primo sigillo aperto, unde egressus est equus albus, intelligitur Ecclesiae dealbatio per baptismum. In secundo equo rufo insinuatur aperta persecutio fundentium sanguinem, unde baptizatis insurgunt tribulationes. In tertio nigro, haereticorum persecutio occulta. In quarto pallido, falsorum reatuum aperta et occulta persecutio.
Versus 2
Versus 4
Versus 5
Versus 6
"Et audivi tanquam." Quia hic in pugna haereticorum, ubi est majus periculum, praetenditur auxilium.
"Bilibris." Quasi dicat: O fideles, ne timeatis eos qui antea vos poterant laedere; et vos diaboli, ne laedatis istos, quia non proficietis, "quia bilibris tritici," etc.
"Tritici." Per triticum intelliguntur perfectiores, qui per tribulationem attriti igne decocti sunt, Deo cibus suavis. Hordeum sunt minores in eodem genere. Vinum, praelo quidem attriti, sed non ita excocti, acres tantum in se, et alios ad bene operandum inebriantes: oleum sunt non alios inebriantes, sed prius orationibus ungentes.
Versus 8
"Ecce equus pallidus." Videns diabolus nec per apertas tribulationes, nec per apertas haereses posse proficere, praemittit falsos fratres: qui sub habitu religionis obtinent naturam rufi equi et nigri, pervertendo fidem.
Versus 9
"Et cum." Ostensis tribulationibus quae in praesenti imminent fidelibus, ne deficiant, aliquatenus certificans de propinqua corona patientes consolatur.
"Vidi subtus altare." Id est capiti suo humiliantes se, vel, "sub," in absconso, quia nemo in hac vita percipit quomodo ibi sint.
"Altare." Christus super quem se omnes sancti offerunt, et quem habent munimentum. Vel ipsae animae altare sunt de quibus fumus procedit Deo delectabilis, et quia fuerunt sanguine liniti, modo sunt exsistentes subtus, id est in minori dignitate quam sint futurae, quia nondum nisi unam stolam acceperunt.