On this page
Caput 7
Caput 7
Versus 1
"Post haec," etc. Multiplici Ecclesiae bello descripto, subjicit tempore hujus belli diabolum nocere paratum, sed a Deo refrenatum, ne sui aliquatenus torpeant vel desperent.
"Angelos." Diabolus angelus dicitur, id est missus a Deo ad probationem bonorum, et permissus ad deceptionem malorum et a principe diabolo ad subversionem cunctorum missus.
"Tenentes." In tempore tribulationis nihil magis est necessarium quam praedicatio, et ideo nititur diabolus detinere eam omni loco.
Versus 2
"Et vidi alterum." Hic angelus est ille lapis sine manibus praecisus, qui statuam quatuor metallis constantem confregit, hic quatuor ventos solvit.
"Ascendentem." Ex quo Christus exspiravit ascendit, dum diabolum ligavit, et per praedicatores mundum illuminavit fide, sicut sol lumine. Vel ascendit ab ortu, id est a Patre, proficiens sapientia et aetate. Vel a se descendit, quia non per concubitum viri carnem assumpsit, sed ipse creavit qui est ortus solis, id est Patris.
"Signum." Id est crucem qua suos signaret, vel potentiam Patri aequalem, vel immunitatem a peccato per quam Deus apparet, quia omnis homo peccator. Hoc signum etsi non re, fide tamen antiqui patres praetulerunt. Signum geritur in fronte ne celetur in tribulatione, nam signatio pectoris, confessio est cordis. Cum catechizatur infans, inungitur in pectore, ut fidem cordis habeat: in fronte ne erubescat, sed confiteatur: "Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem". In scapulis, ut onus Christi portet. In vertice, ut rationem conservet, quae est vertex et caput hominis interioris.
Versus 5
"Duodecim." Per duodecim habemus eos qui fide Trinitatis in quatuor mundi partibus sunt signati, et ut hos perfectos ostendamus, duodecim per quatuor multiplicamus, et fiunt quadraginta octo; ut vero ad Trinitatem haec perfectio referatur, quadraginta octo multiplicamus, et sic fiunt centum sexaginta quatuor.